Latin
Book 6, lines 6.1.1917-6.1.1928
Justinian, Codex 6.1.1917-1928
Not analysed yet
CJ. 6. 61. 8. 2: Imperator Justinianus
Similique modo et in milite filio familias, qui recusaverit aditionem hereditatis, quae ei ex castrensibus occasionibus perveniat, patri danda licentia adire hereditatem, ut ad ipsum perveniat pleno iure tam per usum fructum quam per dominium eandem hereditatem possessurum, quasi ipse pater ab initio fuisset heres institutus: eo videlicet subiacente omnibus oneribus hereditariis et omnia commoda habituro et ad filium nullo periculo redundante, et haec quidem in his casibus observanda sunt, quibus discordia inter patrem et filium vertitur. <a 531 d. iiii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 61. 8. 3: Imperator Justinianus
Ubi autem in unum voluntas eorum concurrit, et pater usum fructum et filius habeat proprietatem, et in agentibus et in fugientibus pater quidem suscipiat actiones et moveat, cuiuscumque aetatis filius inveniatur, adhibeatur autem etiam filiorum consensus, nisi adhuc in prima sunt aetate constituti vel longe absunt, sumptibus videlicet a patre propter rerum incrementa faciendis. cum enim nuda proprietas apud filium invenitur, ex qua substantia possibile est eum sumptus litis dependere? <a 531 d. iiii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 61. 8. 4: Imperator Justinianus
Sin autem aes alienum ex defuncti persona descendit, cum etiam apud veteres haec esse substantia intellegitur, quae post detractum aes alienum supersederit, habeat pater licentiam ex rebus hereditariis primum quidem mobilibus, sin autem non sufficiunt, et immobilibus sufficientem partem filii nomine venumdare, ut ilico reddatur aes alienum et non usurarum onere praegravetur. <a 531 d. iiii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 61. 8. 4a: Imperator Justinianus
Quod si pater hoc facere supersederit, ipse usuras vel ex reditibus vel ex sua substantia omnimodo dare compelletur. <a 531 d. iiii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 61. 8. 4b: Imperator Justinianus
Sin autem legata vel fideicommissa sive annalia sive semel relicta imminent huiusmodi personis, si quidem tales reditus sunt, qui sufficiunt ad annalia legata, pater ex huiusmodi reditibus haec dependere compelletur. <a 531 d. iiii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 61. 8. 4c: Imperator Justinianus
Sin autem non habet substantia sufficientem reditum ad legatorum vel fideicommissorum praestationem vel minime reditus vel alias accessiones contineat, sint tamen res mobiles vel immobiles, steriles quidem, non tamen inutiles, veluti domus in provinciis pretiosae vel ubicumque posita suburbana, ex quibus huiusmodi legata possunt explicari, licentia dabitur patri sufficientem partem eorum similiter filii nomine vendere et satisfacere legatis. <a 531 d. iiii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >