# Codex 6.1.1937-1945

Justinian, Codex, Book 6, lines 6.1.1937-6.1.1945. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/6.1.1937

CJ.6.61.8.6a: Imperator Justinianus
Non autem filio damus licentiam, si in integrum restitutionem petat respuendam esse credens hereditatem, adhuc minoribus curriculis instantibus iterum per aliam restitutionem adire praefatam hereditatem, ne ludibrio leges ei fiant saepius eandem et amplecti et respuere cupienti. si enim quod pater fecit ratum non habuit et propter hoc restitutus est, quomodo ferendus videatur iterum iudicium amplectens, quod et post patris voluntatem contraria adfectione aspernandum esse existimavit? <a 531 d. iiii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.61.8.6b: Imperator Justinianus
Sin vero pater quidem hereditatem repudiaverit infante filio constituto, ipse autem filius postea vel adhuc in sacris constitutus vel patria potestate liberatus adeundam esse crediderit eandem hereditatem, licentiam damus ei vel, si sui iuris efficiatur, tutoribus vel curatoribus eius hereditatem adire, nullo praeiudicio ex recusatione paterna ei generando: simili modo et in hac parte nulla ei vel tutoribus eius vel curatoribus licentia concedenda contra priorem suam voluntatem in integrum restitutionem petere. <a 531 d. iiii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.61.8.6c: Imperator Justinianus
Quae et in legatis et fideicommissis tam specialibus quam per universitatem relictis et in aliis causis, quas supra enumeravimus, similibusque eis observanda sunt. <a 531 d. iiii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.61.8.7: Imperator Justinianus
In servis autem, qui filiis familias donantur, sive in constante matrimonio sive ab extraneis sub ea condicione, ut statim eos in libertatem producant, nullum impedimentum paterna faciat auctoritas. qualis enim usus fructus potest ei adquiri, qui momentarius esse ostenditur? si enim in ipso momento necesse habet eum et possidere et libertate donare, in talem hominem qualis usus fructus patri potest adquiri? <a 531 d. iiii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.61.9-11: . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
