Latin
Book 6, lines 6.1.223-6.1.243
Justinian, Codex 6.1.223-243
Not analysed yet
CJ. 6. 4. 3. 3: Imperator Justinianus
Reverentia tamen, quae a libertis debetur, et iure, quod adversus ingratos libertos patronis competit, integris reservandis, et si per verborum conceptionem secundum a nobis inductum modum ius patronatus fuerit amissum, cum etiam haec ingenuitatis praemio tolluntur, quam paene sola natalium restitutio inducit. <a 529 recitata septimo miliario in novo consistorio palatii iustiniani. d. Iii k. Nov. Decio vc. Cons. >
CJ. 6. 4. 3. 4: Imperator Justinianus
His videlicet casibus, per quos poenalibus modis ius patronatus quasi ab indignis patronis eripitur, in suo robore durantibus. <a 529 recitata septimo miliario in novo consistorio palatii iustiniani. d. Iii k. Nov. Decio vc. Cons. >
CJ. 6. 5. 0. Si in fraudem patroni alienatio facta est.
CJ. 6. 5. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si in fraudem patroni libertus aliquid alienaverit, quatenus legitima pars deminuta est, revocandi tributam convenit esse potestatem. *diocl. et maxim. aa. et cc. claudio. *<a 294 s. xvi k. nov. sirmi cc. conss. >
CJ. 6. 5. 2pr. : Imperatores Diocletianus, Maximianus
Defuncto quidem liberto patronus intestato succedens per actionem calvisianam in eius fraudem alienata revocare potest. *diocl. et maxim. aa. et cc. iuliae. *<a 294 s. viii k. ian. sirmi cc. conss. >
CJ. 6. 5. 2. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Verum cum patronum post liberti sui mortem ab eo fundi collatam donationem habuisse ratam adseveras, manumissoris factum infirmare successores eius minime possunt. <a 294 s. viii k. ian. sirmi cc. conss. >
CJ. 6. 6. 0. De obsequiis patronis praestandis.
CJ. 6. 6. 1: Imperator Alexander Severus
Contra patronum tuum famosam actionem instituere non potes. *alex. a. zotico. *<a 223 pp. prid. id. mai. maximo ii et aeliano conss. >
CJ. 6. 6. 2: Imperator Alexander Severus
Libertae, quae voluntate patroni aut iure nuptae sunt, non coguntur officium patronis suis praestare. *alex. a. leontogono. *<a 223 pp. xvii k. aug. maximo ii et aeliano conss. >
CJ. 6. 6. 3: Imperator Alexander Severus
Etiam qui pactione data a dominis manumittuntur, mero iure omne obsequium patronis debent. *alex. a. xantho. *<a 223 pp. k. nov. maximo ii et aeliano conss. >
CJ. 6. 6. 4pr. : Imperator Alexander Severus
Si manumissori tuo vim et audaciam obiecisti ei, qui te beneficio suo ex servitute liberando, ut adversarium haberet, fecit, praeses provinciae, quatenus coercere eiusmodi temerariam licentiam debeat, aestimabit. *alex. a. victorino. *<a 224 pp. prid. k. oct. iuliano et crispino conss. >
CJ. 6. 6. 4. 1: Imperator Alexander Severus