Latin
Book 6, lines 6.1.260-6.1.278
Justinian, Codex 6.1.260-278
Not analysed yet
CJ. 6. 7. 2. 1: Imperator Constantinus
Sane si is, qui in nostro consilio vindicta liberatus est, post coercitionem ex paenitentia dignum se praestiterit, ut ei civitas romana reddatur, non prius fruetur beneficio libertatis, quam si hoc patronus eius oblatis precibus impetraverit. <a 326 pp. id. april. romae constantino a. vii et constantio c. conss. >
CJ. 6. 7. 3: Imperatores Honorius, Theodosius
Liberti non modo adversus patronos non audientur, verum etiam eandem quam patronis ipsis reverentiam praestent heredibus patronorum, quibus ingrati actio sicut ipsis manumissoribus deferetur, si illi datae sibi libertatis immemores nequitiam receperint servilis ingenii. *honor. et theodos. aa. ad senatum. *<a 423 d. viii id. aug. ravennae mariniano et asclepiodoto conss. >
CJ. 6. 7. 4: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Libertinae condicionis homines vel eorum filii si militantes docebuntur ingrati, ad servitutis nexum procul dubio reducentur. *theodos. et valentin. aa. basso pp. *<a 426 d. iii k. april. ravennae theodosio xii et valentiniano ii aa. conss. >
CJ. 6. 8. 0. De iure aureorum anulorum et de natalibus restituendis.
CJ. 6. 8. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Natales antiquos et ius ingenuitatis non ordo praestare decurionum, sed a nobis peti potuit. *diocl. et maxim. aa. et cc. philadelpho. *<a 290 vel 293 d. xv k. april. ravennae ipsis aa. conss. >
CJ. 6. 8. 2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Aureorum usus anulorum beneficio principali tributus libertinitatis quoad vivunt imaginem non statum ingenuitatis praestat, natalibus autem antiquis restituti liberti ingenui nostro beneficio constituuntur. *diocl. et maxim. aa. et cc. philadelpho. *<a 294 d. xiii k. . . . . sirmi cc. conss. >
CJ. 6. 9. 0. Qui admitti ad bonorum possessionem possunt et intra quod tempus.
CJ. 6. 9. 1: Imperatores Severus, Antoninus
Bonorum possessio filio familias delata cum ignorante quoque patre possit peti, emolumentum et patri adlatura, si ratam petitionem pater habuerit, amittitur transacto tempore. *sev. et ant. aa. macrinae. *<s. die et conss. >
CJ. 6. 9. 2: Imperatores Severus, Antoninus
Si bonorum possessio dumtaxat tibi competit proximitatis nomine, habuisti spatium centum dierum utilium, ex quo eum defunctum scisti, ad bonorum possessionem amplectendam. *sev. et ant. aa. crispino. *<a 205 pp. Iii non. Nov. Geta ii cons. >
CJ. 6. 9. 3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Infantis nomine agnitam bonorum possessionem et antequam loqueretur diem functi recte competere nulla dubitatio est. *diocl. et maxim. aa. crescentino. *<a 286 pp. V k. Ian. Maximo ii et aquilino conss. >
CJ. 6. 9. 4: Imperatores Diocletianus, Maximianus