Latin
Book 6, lines 6.1.387-6.1.396
Justinian, Codex 6.1.387-396
Not analysed yet
CJ. 6. 20. 18: Imperator Anastasius
Liberos, qui nostrae legis auctoritate per oblationem precum et imperiale rescriptum sui iuris effecti fuerint, ad similitudinem ceterorum, qui emancipati ex antiquo iure sunt, collationes facere iubemus compelli secundum ea, quae super ceteris emancipatis statuta sunt. *anastas. a. constantino pp. *<a 502 d. Xii k. Aug. Constantinopoli probo et avieno iuniore conss. >
CJ. 6. 20. 19pr. : Imperator Justinianus
Illam merito dubitationem amputare duximus, quae super collatione dotis vel ante nuptias donationis inter certas personas satis iam ventilata est. *iust. a. menae pp. *<a 528 d. k. iun. constantinopoli dn. iustiniano a. pp. ii cons. >
CJ. 6. 20. 19. 1: Imperator Justinianus
Nam si intestatus quis defunctus esset filio vel filiis vel filia vel filiabus relictis et ex mortua filia cuiuscumque sexus aut numeri nepotibus, vel si qua intestata defuncta esset filio quidem vel filiis similiter relictis, ex mortuo vero filio vel filia itidem nepotibus cuiuscumque sexus, de modo quidem successionis minime dubitabatur, sed palam erat, quod huiusmodi nepotes duas partes maternae vel paternae portionis tantummodo haberent, tertiam partem patruis suis vel avunculis vel amitis vel materteris pro iam posita constitutione concedentes. <a 528 d. k. iun. constantinopoli dn. iustiniano a. pp. ii cons. >
CJ. 6. 20. 19. 2: Imperator Justinianus
De collatione vero dotis vel ante nuptias donationis, quam defuncta persona pro filio vel filia superstitibus et pro mortuo vel mortua filio vel filia dedisset, multa dubitatio orta est, superstitibus quidem filiis defunctae personae non debere se dotem et ante nuptias donationem pro se datam a suo patre vel matre conferre filiis mortui fratris sui vel mortuae sororis suae contendentibus eo, quod nulla constitutio super huiuscemodi collatione posita est, nepotibus vero mortuae personae non tantum huic resistentibus, sed etiam illud adserentibus, quod onus collationis constitutione arcadii et honorii divae memoriae sibi impositum in personis tantummodo suorum avunculorum, non etiam patruorum vel amitarum vel materterarum locum habere potest. <a 528 d. k. iun. constantinopoli dn. iustini ano a. pp. ii cons. >
CJ. 6. 20. 19. 3: Imperator Justinianus
Talem igitur subtilem dubitationem amputantes praecipimus tam filios vel filias defunctae personae dotem vel ante nuptias donationem a parentibus suis sibi datam conferre nepotibus vel neptibus mortuae personae, quam eosdem nepotes vel neptes patruis suis aut avunculis, amitis etiam et materteris dotem et ante nuptias donationem patris sui vel matris, quam pro eo vel ea mortua persona dedit, similiter conferre, ut commixtis huiusmodi collationibus cum bonis mortuae personae duas quidem partes nepotes vel neptes habeant illius portionis, quae patri vel matri eorum, si superesset, deferebatur, tertiam vero eiusdem portionis partem una cum sibi competentibus portionibus filii vel filiae defunctae personae, cuius de hereditate agitur, capiant. <a 528 d. k. iun. constantinopoli dn. iustiniano a. pp. ii cons. >