Latin
Book 6, lines 6.1.420-6.1.433
Justinian, Codex 6.1.420-433
Not analysed yet
CJ. 6. 21. 4. 1: Imperator Alexander Severus
Quod si minor annis ex lege constitutis fuerit, cum faceret testamentum, lege impediente nullam libertatem adeptus es, quae in hac parte nec militibus remissa est. <a 222 pp. Xvi k. Dec. Alexandro a. Cons. >
CJ. 6. 21. 4. 2: Imperator Alexander Severus
Quod si idem testator causam manumittendi te habuit, quae probabilis vivo manumittente consilio futura esset, quia per fideicommissum data libertas a quolibet minore annis ei, cuius causa probari potuit, praestari debet, et ex testamento militis eiusmodi servis iustam libertatem competere consequens est. <a 222 pp. Xvi k. Dec. Alexandro a. Cons. >
CJ. 6. 21. 5: Imperator Alexander Severus
Ex testamento militis, sive adhuc in militia sive intra annum missus honeste decessit, hereditas et legata omnibus quibus relicta sunt debentur, quia inter cetera, quae militibus concessa sunt, liberum arbitrium quibus velint relinquendi supremis suis concessum est, nisi lex specialiter eos prohibuerit. *alex. a. sozomeno. *<a 224 pp. xvii k. febr. iuliano et crispino conss. >
CJ. 6. 21. 6pr. : Imperator Alexander Severus
In testamento quidem eius, qui non miles fuit, si duobus heredibus institutis, altero, cui potuit usque ad tempus pubertatis parens facere testamentum, altero, cui posteaquam heres extitit substituere non potuit, invicem substitutio eisdem verbis facta esset, in eum solum casum eam locum habere et sententiis prudentium virorum et constitutionibus divorum parentium meorum placet, quo utrique pari ratione potuit substitui. *alex. a. valenti. *<a 225 pp. xii k. mai. fusco et dextro conss. >
CJ. 6. 21. 6. 1: Imperator Alexander Severus
Sed cum ex testamento militis controversiam esse proponas, defuncta parvula eius filia, posteaquam heres extitit patri, cum qua simul aequis partibus heres institutus eras substitutione invicem facta, et mater quidem intestatae filiae sibi successionem defendat, tu autem ex substitutione ad te pertinere contendas, iuris quidem ratio manifesta est licere militibus proprio privilegio etiam heredibus extraneis, posteaquam heredes extiterint, mortuis substituere. <a 225 pp. xii k. mai. fusco et dextro conss. >
CJ. 6. 21. 6. 2: Imperator Alexander Severus
Sed tibi probandum est, an ita frater tuus senserit. <a 225 pp. xii k. mai. fusco et dextro conss. >
CJ. 6. 21. 7pr. : Imperator Alexander Severus
Ex his verbis: "fortunato liberto meo do lego" vindicare tibi libertatem non potes, si pagani testamentum proponatur. *alex. a. fortunato. *<a 229 pp. xii k. iul. alexandro a. iii et dione conss. >