Latin
Book 6, lines 6.1.493-6.1.502
Justinian, Codex 6.1.493-502
Not analysed yet
CJ. 6. 22. 8. 2: Imperator Justinus
Sed quia tabulariorum copia non in omnibus locis datur quaerentibus, iubemus, ubi tabularius reperiri non possit, octavum adhiberi testem, ut, quod tabulario pro supra dicto modo commisimus, id per octavum testem effectum capiat: libera potestate concedenda suas voluntates in praedictum modum ordinantibus chartulam ita subscriptam, ita denique consignatam, ut antelatae formae declarant, cui velint ex testibus custodiendam mandare. sic fieri namque confidimus, ut non recipiat se tantum in caecis testandi licentia, sed ne locum quidem ullum relinquat insidiis tot oculis spectata, tot insinuata sensibus, tot insuper in tuto locata manibus. <a 521 d. k. iun. constantinopoli iustiniano et valerio conss. >
CJ. 6. 22. 9pr. : Imperator Justinianus
Furiosum in suis indutiis ultimum condere elogium posse, licet ab antiquis dubitabatur, tamen et retro principibus et nobis placuit: nunc autem hoc decidendum est, quod simili modo antiquos animos movit, si coepto testamento furor eum invasit. *iust. a. iuliano pp. *<a 530 d. k. sept. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 6. 22. 9. 1: Imperator Justinianus
Sancimus itaque tale testamentum hominis, qui in ipso actu testamenti adversa valetudine tentus est, pro nihilo esse. sin vero voluerit in dilucidis intervallis aliquod condere testamentum vel ultimam voluntatem et hoc sana mente et inceperit facere et consummaverit nullo tali morbo interveniente, stare testamentum sive quamcumque ultimam voluntatem censemus, si et alia omnia accesserint, quae in huiusmodi actibus legitima observatio sequitur. <a 530 d. k. sept. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 6. 22. 10pr. : Imperator Justinianus
Discretis surdo et muto, quia non semper huiusmodi vitia sibi concurrunt, sancimus, si quis utroque morbo simul laborat, id est ut neque audire neque loqui possit, et hoc ex ipsa natura habeat, neque testamentum facere neque codicillos neque fideicommissum relinquere neque mortis causa donationem celebrare concedatur nec libertatem sive vindicta sive alio modo imponere: eidem legi tam masculos quam feminas oboedire imperantes. *iust. a. iuliano pp. *<a 531 d. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 22. 10. 1: Imperator Justinianus
Ubi autem et in huiusmodi vitiis non naturalis sive masculo sive feminae accedit calamitas, sed morbus postea superveniens et vocem abstulit et aures conclusit, si ponamus huiusmodi personam litteras scientem, omnia, quae priori interdiximus, haec ei sua manu scribenti permittimus. <a 531 d. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >