# Codex 6.1.517-533

Justinian, Codex, Book 6, lines 6.1.517-6.1.533. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/6.1.517

CJ.6.22.12: Imperator Justinianus
Omnes omnino, quibus quasi castrensia peculia habere ex legibus concessum est, habeant licentiam in ea tantummodo ultimas voluntates condere secundum nostrae constitutionis tenorem, quae talibus testamentis de inofficiosi querella immunitatem praestavit. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.23.0. De testamentis: quemadmodum testamenta ordinantur.
CJ.6.23.1: Imperator Hadrianus
Testes servi an liberi fuerunt, non oportet in hac causa tractari, cum eo tempore, quo testamentum signabatur, omnium consensu liberorum loco habiti sunt nec quisquam eis usque adhuc status controversiam moverit. * hadr. a. catonio vero. * < sine die et conss.>
CJ.6.23.2: Imperator Alexander Severus
Publicati semel testamenti fides, quamvis ipsa materia, in qua primum a testatore scriptum relictum fuit, casu qui probatur intercidit, nihilo minus valet. * alex. a. expedito. * <a 225 pp. k. iun. fusco ii et dextro conss.>
CJ.6.23.3: Imperator Alexander Severus
Ex imperfecto testamento nec imperatorem hereditatem vindicare saepe constitutum est. licet enim lex imperii sollemnibus iuris imperatorem solverit, nihil tamen tam proprium imperii est, ut legibus vivere. * alex. a. antigono. * <a 232 pp. xi k. ian. lupo et maximo conss.>
CJ.6.23.4: Imperator Gordianus
Si in nomine praenomine seu cognomine testator erravit nec tamen de quo senserit incertum sit, error huiusmodi nihil officit veritati. * gord. a. rufino. * <a 239 pp. xii k. aug. gordiano a. et aviola conss.>
CJ.6.23.5: Imperatores valer., gallien.
Neque professio neque adseveratio nuncupantium filios, qui non sunt, veritati praeiudicant: et quae ut filiis testamento relinquuntur, iuxta ea quae a principibus statuta sunt non deberi certi iuris est. * valer. et gallien. aa. lucillo. * <a 254 accepta iiii non. iul. valeriano ii et gallieno aa. conss.>
CJ.6.23.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Verba testamenti, quibus mater vestra decedens nihil se cuiquam donasse significavit, si res se aliter habet, fidem veri non perfringunt. * diocl. et maxim. aa. terentiae. * <a 285 pp. iii non. nov. diocletiano a. ii et aristobulo conss.>
CJ.6.23.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Errore scribentis testamentum iuris sollemnitas mutilari nequaquam potest, quando minus scriptum, plus nuncupatum videtur. et ideo recte testamento facto, quamquam desit " heres esto", consequens est existente herede legata sive fideicommissa iuxta voluntatem testatoris oportere dari. * diocl. et maxim. aa. rufinae. * <a 290 pp. xvii k. febr. ipsis iiii et iii aa. conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
