Latin
Book 6, lines 6.1.534-6.1.552
Justinian, Codex 6.1.534-552
Not analysed yet
CJ. 6. 23. 8pr. : Imperatores Diocletianus, Maximianus
Casus maioris ac novi contingentis ratione adversus timorem contagionis, quae testes deterret, aliquid de iure laxatum est: non tamen prorsus reliqua etiam testamentorum sollemnitas perempta est. *diocl. et maxim. aa. Marcellino. *<a 290 s. k. iul. ipsis iiii et iii aa. conss. >
CJ. 6. 23. 8. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Testes enim huiusmodi morbo oppresso eo tempore iungi atque sociari remissum est ,non etiam conveniendi numeri eorum observatio sublata. <a 290 s. k. iul. ipsis iiii et iii aa. conss. >
CJ. 6. 23. 9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si non speciali privilegio patriae tuae iuris observatio relaxata est et testes non in conspectu testatoris testimoniorum officio functi sunt, nullo iure testamentum valet. *diocl. et maxim. aa. patrocliae. *<a 290 pp. k. iul. ipsis iiii et iii aa. conss. >
CJ. 6. 23. 10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si testamentum iure factum sit et heres sit capax, auctoritate rescripti nostri rescindi non oportet. *diocl. et maxim. aa. et cc. menophiliano. *<a 293 s. xv k. . . . . aa. conss. >
CJ. 6. 23. 11: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Non idcirco minus iure factum testamentum suas obtinet vires, quod post mortem testatoris subtractum probatur. *diocl. et maxim. aa. et cc. zetho. *<a 293 s. prid non. iul. aa. conss. >
CJ. 6. 23. 12pr. : Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si unus de septem testibus defuerit vel coram testatore omnes eodem loco testes suo vel alieno anulo non signaverint, iure deficiat testamentum. *diocl. et maxim. aa. et cc. matroniae. *<a 293 s. prid. non. iul. philippopoli aa. conss. >
CJ. 6. 23. 12. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
De his autem, quae interleta sive supra scripta dicis, non ad iuris sollemnitatem, sed ad fidei pertinet quaestionem, ut appareat, utrum testatoris voluntate emendationem meruerunt, vel ab altero inconsulte deleta sunt, an ab aliquo falso haec fuerint commissa. <a 293 s. prid. non. iul. philippopoli aa. conss. >
CJ. 6. 23. 13: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Testandi causa de pecunia sua legibus certis facultas, non iurisdictionis mutare formam vel iuri publico derogare cuiquam permissum est. *diocl. et maxim. aa. et cc. euripidi. *<a 294 s. vi k. dec. cc. conss. >
CJ. 6. 23. 14: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Non codicillum, sed testamentum aviam vestram facere voluisse institutio et exheredatio facta probant evidenter. *diocl. et maxim. aa. et cc. achilleo. *<a 294 s. id. dec. cc. conss. >
CJ. 6. 23. 15pr. : Imperator Constantinus