# Codex 6.1.553-565

Justinian, Codex, Book 6, lines 6.1.553-6.1.565. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/6.1.553

Quoniam indignum est ob inanem observationem irritas fieri tabulas et iudicia mortuorum, placuit ademptis his, quorum imaginarius usus est, institutioni heredis verborum non esse necessariam observantiam, utrum imperativis et directis verbis fiat an inflexa. * const. a. ad pop. * <a 339 s. d. k. febr. laodiceae constantio a. ii et constante a. conss.>
CJ.6.23.15.1: Imperator Constantinus
Nec enim interest, si dicatur " heredem facio" vel " instituo" vel " volo" vel " mando" vel " cupio" vel " esto" vel " erit", sed quibuslibet confecta sententiis, quolibet loquendi genere formata institutio valeat, si modo per eam liquebit voluntatis intentio, nec necessaria sint momenta verborum, quae forte seminecis et balbutiens lingua profudit. <a 339 s. d. k. febr. laodiceae constantio a. ii et constante a. conss.>
CJ.6.23.15.2: Imperator Constantinus
Et in postremis ergo iudiciis ordinandis amota erit sollemnium sermonum necessitas, ut, qui facultates proprias cupiunt ordinare, in quacumque instrumenti materia conscribere et quibuscumque verbis uti liberam habeant facultatem. <a 339 s. d. k. febr. laodiceae constantio a. ii et constante a. conss.>
CJ.6.23.16pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Non dubium nec incertum est, sicut imperatoribus, ita qualibet dignitate vel potestate decoratis viris tam hereditatem quam legatum seu fideicommissum relinqui posse. * grat. valentin. et theodos. aaa. eutropio pp. * <a 380 s. d. k. iul. thessalonicae gratiano v et theodosio aa. conss.>
CJ.6.23.16.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Illud adiciendum est, ut, qui ex testamento vel ab intestato heres extiterit, etsi voluntas defuncti circa legata seu fideicommissa seu libertates legibus non sit subnixa, tamen, si sua sponte agnoverit, implendi eam necessitatem habeat. <a 380 s. d. k. iul. thessalonicae gratiano v et theodosio aa. conss.>
CJ.6.23.17: Imperatores Arcadius, Honorius
Testamentum non ideo infirmari debebit, quod diversis hoc deficiens nominibus appellavit, cum superflua non noceant. namque necessaria praetermissa imminuunt contractus et testatoris officiunt voluntati, non abundans cautela. * arcad. et honor. aa. aeternali procons. asiae. * <a 396 d. xii k. april. arcadio iiii et honorio iii aa. conss.>
CJ.6.23.18: Imperatores Arcadius, Honorius
Testamenta omnia ceteraque, quae apud officium censuale publicari solent, in eodem reserventur nec usquam pemittatur fieri ulla translatio. mos namque retinendus est fidelissimae vetustatis, quem si quis in hac urbe voluerit immutare, irritam mortuorum videri faciet voluntatem. * arcad. et honor. aa. africano pu. * <a 397 d. vi k. oct. constantinopoli caesario et attico conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
