# Codex 6.1.618-629

Justinian, Codex, Book 6, lines 6.1.618-6.1.629. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/6.1.618

CJ.6.23.27.3: Imperator Justinianus
Aliter etenim testamenta mortuorum per decennii transcursionem evanescere nullo patimur modo, prioribus constitutionibus, quae super huiusmodi testamentis vacuandis latae fuerant, penitus antiquandis. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.6.23.28pr.: Imperator Justinianus
Cum antiquitas testamenta fieri voluit nullo actu interveniente et huiusmodi verborum compositio non rite interpretata paene in perniciem et testantium et testamentorum procederet, sancimus in tempore, quo testamentum conditur vel codicillus nascitur vel ultima quaedam dispositio secundum pristinam celebratus observationem ( nihil enim ex ea penitus immutandum esse censemus) , ea quidem, quae minime necessaria sunt, nullo procedere modo, quippe causa subtilissima proposita ea quae superflua sunt minime debent intercedere. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.6.23.28.1: Imperator Justinianus
Si quid autem necessarium advenerit et in ipsum corpus laborantis respiciens contigerit, id est vel victus necessarii vel potionis oblatio vel medicaminis datio vel impositio, quibus relictis ipsa sanitas testatoris periclitatur, vel si quis necessarius naturae usus ad depositionem superflui ponderis immineat vel testatori vel testibus, non esse ex hac causa testamentum subvertendum licet morbus comitialis, quod et factum esse comperimus, uni ex testibus contigerit, sed eo quod urguet et imminet repleto vel deposito iterum solita per testamenti factionem adimpleri. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.6.23.28.2: Imperator Justinianus
Et si quidem a testatore aliquid fiat testibus paulisper separatis, cum coram his facere aliquid naturale testator erubescat, iterum introductis testibus consequentiam factionis testamenti procedere. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.6.23.28.3: Imperator Justinianus
Si tamen in quendam vel quosdam testium aliquid tale contingat, si quidem ex brevi temporis intervallo necessitas potest transire, iterum eorundem testium reversum expectari et sollemnia peragi. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.6.23.28.4: Imperator Justinianus
Sin autem longiore spatio refectio fortuiti casus indigeat, et maxime si salus testatoris periclitantis immineat, tunc illo vel illis testibus, circa quos aliquid tale eveniet, separatis alios subrogari et ab eo vel ab eis tam testatorem quam alios testes sciscitari, si ea, quae eorum praesentiam antecedunt, omnia coram eis processissent. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
