Latin
Book 6, lines 6.1.630-6.1.639
Justinian, Codex 6.1.630-639
Not analysed yet
CJ. 6. 23. 28. 5: Imperator Justinianus
Et si hoc fuerit undique manifestum, tunc eos vel eum una cum aliis testibus ea quae oportet facere, etsi in medio subscriptiones testium iam fuerant subsecutae. sic etenim et naturae medemur et mortuorum elogia in suo statu facimus permanere. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 6. 23. 28. 6: Imperator Justinianus
Cum autem constitutione, quae de testamentis ordinandis processit, cavetur, quatenus septem testium praesentia in testamentis requiratur et subscriptio a testatore fiat vel alio pro eo, et constitutio sic edixit: "octavo subscriptore adhibito", et quidam testamentum suum omne manu propria conscripsit et post eius litteras testes adhibiti suas subscriptiones supposuerunt aliaque omnia sollemniter in testamento peracta sunt et testamentum ex hoc, de quo dubitatur, irritum factum est, eandem constitutionem corrigentes sancimus, si quis sua manu totum testamentum vel codicillum conscripserit et hoc specialiter in scriptura reposu erit, quod sua manu hoc confecit, sufficiat ei totius testamenti scriptura et non alia subscriptio requiratur neque ab eo neque pro eo ab alio ,sed sequantur huiusmodi scripturam et litterae testium et omnis quae expectatur observatio, et sit testamentum validum, et codicillus, si quinque testium litterae testatoris scripturae coadunentur, in sua firmitate remaneat, et nemo callidus machinator huiusmodi iniquitatis in posterum inveniatur. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 6. 23. 29pr. : Imperator Justinianus
Iubemus omnimodo testatorem, si vires ad scribendum habeat, nomen heredis vel heredum in sua subscriptione vel in quacumque parte testamenti ponere, ut sit manifestum secundum illius voluntatem hereditatem esse transmissam. *iust. a. iuliano pp. *<a 531 d. k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 23. 29. 1: Imperator Justinianus
Sin autem forsitan ex morbi acerbitate vel litterarum imperitia hoc facere minime poterit, testibus testamenti praesentibus nomen vel nomina heredis vel heredum ab eo nuncupari, ut omnimodo sciant testes, si non ipse subscribere potest, qui sunt scripti heredes, et ita certo heredis nomine successio procedat. <a 531 d. k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 23. 29. 2: Imperator Justinianus
Si enim talis est testator, qui neque scribere neque articulate loqui potest, mortuo similis est et falsitas in elogiis committitur, quam, ut exul fiat a re publica nostra, maxime in testamentorum confectione cupientes hanc edictalem legem in orbem terrarum ponimus. <a 531 d. k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >