# Codex 6.1.640-651

Justinian, Codex, Book 6, lines 6.1.640-6.1.651. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/6.1.640

CJ.6.23.29.3: Imperator Justinianus
Quod si non fuerit observatum et nomen heredis vel heredum non fuerit manu testatoris scriptum vel voce coram testibus nuncupatum, hoc testamentum stare minime patimur vel in totum, si tota heredum nomina fuerint praetermissa, vel in eius heredis institutionem, cuius nomen neque lingua neque manus testatoris significavit. <a 531 d. k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.23.29.4: Imperator Justinianus
Sed ne aliqua forsitan oblivio testium animis incumbat pluribus interdum nominibus heredum expressis, ipsi testes in suis subscriptionibus, cum testator non haec scripserit, sed nuncupaverit, eorum nomina scribere non differant ad aeternam rei memoriam. <a 531 d. k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.23.29.5: Imperator Justinianus
Sin vero ipse testator in qualicumque parte testamenti nomina heredum ( sicut dictum est) scripserit, supervacuum est testes in sua subscriptione hoc exprimere , cum forsitan nescire eos testator suos heredes voluit et semel causa ex ipsius testatoris scriptura appareat. <a 531 d. k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.23.29.6: Imperator Justinianus
Oportet enim omnimodo vel ex litteris testatoris vel ex voce quidem testatoris, litteris autem testium, qui ad elogium conficiendum fuerint convocati, nomina manifestari heredum. quemadmodum enim in elogio, quod sine scriptura conficitur, necesse est testatorem voce exprimere nomen vel nomina heredum, ita oportet et in testamentis per scripturam conficiendis, cum ipse testator manu sua scribere heredes vel noluerit vel minime potuerit, voce tamen eius eos manifestari. <a 531 d. k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.23.29.7: Imperator Justinianus
Quae in posterum tantummodo observari censemus, ut, quae testamenta post hanc novellam nostri numinis legem conficiuntur, haec cum tali observatione procedant: quid enim antiquitas peccavit, quae praesentis legis inscia pristinam secuta est observationem? scituris et tabellionibus et his qui conficienda testamenta procurant, quod, si aliter facere ausi fuerint, poenam falsitatis non evitabunt, quasi dolose in tam necessaria causa versati. <a 531 d. k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.23.30: Imperator Justinianus
Nostram provisionem, maxime circa ultima elogia defunctorum, nunc etiam extendi properamus. unde cum invenimus quasdam controversias veteribus iuris interpretatoribus exortas propter testamentum, quod legitimo modo conditum est septemque testium signa habens, postea fortuito casu vel per ipsius testatoris operam lino toto vel plurima eius parte incisa in ambiguitatem inciderit, solitum ei praebemus remedium sancientes, si quidem testator linum vel signacula inciderit vel abstulerit utpote voluntate eius mutata, testamentum non valere: sin autem ex alia quacumque causa hoc contigerit, durante testamento scriptos ad hereditatem vocari, maxime cum nostra constitutio, quam super tuitione testamentorum promulgavimus, testatorem disposuit vel sua manu nomen heredis scribere vel, si imper itia litterarum vel adversa valitudine seu alio modo hoc facere non potest, testes ipsos audito nomine heredis sub praesentia ipsius testatoris nomen heredis suis subscriptionibus declarare. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
