# Codex 6.1.652-663

Justinian, Codex, Book 6, lines 6.1.652-6.1.663. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/6.1.652

CJ.6.23.31pr.: Imperator Justinianus
Et ab antiquis legibus et a diversis retro principibus semper rusticitati consultum est et in multis legum subtilitatibus stricta observatio eis remissa est, quod ex ipsis rerum invenimus documentis. cum enim testamentorum ordinatio sub certa definitione legum instituta est, homines rustici et quibus non est litterarum peritia quomodo possunt tantam legum subtilitatem custodire in ultimis suis voluntatibus? ideo ad dei humanitatem respicientes necessarium duximus per hanc legem eorum simplicitati subvenire. * iust. a. iohanni pp. * <a 534 d. iii non. iul. constantinopoli dn. iustiniano a. iiii et paulino vc. conss.>
CJ.6.23.31.1: Imperator Justinianus
Sancimus itaque in omnibus quidem civitatibus et in castris orbis romani, ubi et leges nostrae manifestae sunt et litterarum viget scientia, omnia, quae etiam libris nostrorum digestorum seu institutionum et imperialibus sanctionibus nostrisque dispositionibus in condendis testamentis cauta sunt, observari nullamque ex praesenti lege fieri innovationem. <a 534 d. iii non. iul. constantinopoli dn. iustiniano a. iiii et paulino vc. conss.>
CJ.6.23.31.2: Imperator Justinianus
In illis vero locis, in quibus raro inveniuntur homines litterati, per praesentem legem rusticanis concedimus antiquam eorum consuetudinem legis vicem obtinere , ita tamen, ut, ubi scientes litteras inventi fuerint, septem testes, quos ad testimonium vocari necesse est, adhibeantur et unusquisque pro sua persona subscribat: ubi autem non inveniuntur litterati, septem testes et sine scriptura testimonium adhibentes admitti. <a 534 d. iii non. iul. constantinopoli dn. iustiniano a. iiii et paulino vc. conss.>
CJ.6.23.31.3: Imperator Justinianus
Si autem in illo loco minime inventi fuerint septem testes, usque ad quinque modis omnibus testes adhiberi iubemus: minus autem nullo modo concedimus. <a 534 d. iii non. iul. constantinopoli dn. iustiniano a. iiii et paulino vc. conss.>
CJ.6.23.31.4: Imperator Justinianus
Si vero unus aut duo vel plures scierint litteras, liceat his pro ignorantibus litteras, praesentibus tamen, subscriptionem suam imponere, sic tamen, ut ipsi testes cognoscant testatoris voluntatem et maxime quem vel quos heredes sibi relinquere voluerit, et hoc post mortem testatoris iurati deponant. <a 534 d. iii non. iul. constantinopoli dn. iustiniano a. iiii et paulino vc. conss.>
CJ.6.23.31.5: Imperator Justinianus
Quod igitur quisque rusticorum, sicut praedictum est, pro suis rebus disposuerit , hoc omnimodo legum subtilitate remissa firmum validumque consistat. <a 534 d. iii non. iul. constantinopoli dn. iustiniano a. iiii et paulino vc. conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
