# Codex 6.1.664-677

Justinian, Codex, Book 6, lines 6.1.664-6.1.677. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/6.1.664

CJ.6.24.0. De heredibus instituendis et quae personae heredes institui non possunt.
CJ.6.24.1: Imperator t. ael. ant.: Qui deportantur, si heredes scribantur, tamquam peregrini capere non possunt, sed hereditas in ea causa est, in qua esset, si scripti non fuissent. * t. ael. ant. a. antestiano. * < sine die et cons.>
CJ.6.24.2: Imperator Antoninus
Pater tuus si ex residua parte heres institutus est, quam alter heres scriptus capere non posset, isque ad nullam partem hereditatis propter condicionem suam admitti potuit, ex asse heres extitit: nam residui commemoratio etiam totum admittit. * ant. a. caecilio. * <a 212 pp. xv k. iul. romae duobus aspris conss.>
CJ.6.24.3pr.: Imperator Alexander Severus
Cum proponas alexandrum equitem testamento primo loco iulianum ut libertum suum heredem instituisse eique substituisse his verbis: " quod si ex aliqua causa primus hereditatem meam adire noluerit vel non potuerit, tunc in locum secundum heredem substituo vitalem", post mortem autem testatoris iulianum servum communem fuisse defuncti militis et zoili fratris eius apparuerit, an tu ex substitutione admittereris, voluntatis est quaestio. * alex. a. vitali mil. * <a 223 pp. vi k. mai. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.6.24.3.1: Imperator Alexander Severus
Nam si credens eum proprium et suum libertum heredem instituit nec per eum ad alium quemquam hereditatem pertinere voluit, extitit condicio substitutionis tibique delata hereditas est. <a 223 pp. vi k. mai. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.6.24.3.2: Imperator Alexander Severus
Quod si verba substitutionis subscriptae ad ius rettulit, ut si nec per semet ipsum alium fecisset heredem ( potuit enim quamvis iubente domino nolle adire), ita demum substitutus vocaretur, si tamen paruit domino et adiit, substitutioni locus non est. <a 223 pp. vi k. mai. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.6.24.4: Imperator Gordianus
Si pater tuus eum quasi filium heredem instituit, quem falsa opinione ductus suum esse credebat, non instituturus, si alienum nosset, isque postea subditicius esse ostensus est, auferendam ei successionem divi severi et antonini placitis continetur. * gord. a. ulpio. * <a 238 pp. prid. non. oct. pio et pontiano conss.>
CJ.6.24.5: Imperator Gordianus
Non ideo minus uxor iure heres videtur instituta, quod non uxor, sed adfinis testamento nominata est. * gord. a. cassiano. * <a 241 pp. v k. oct. gordiano a. ii et pompeiano conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
