# Codex 6.1.718-726

Justinian, Codex, Book 6, lines 6.1.718-6.1.726. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/6.1.718

Reprehendenda tu magis es quam mater tua. illa enim si heredem te sibi esse vellet, id quod est inutile, matrimonium te dirimere cum viro non iuberet. * valer. et gallien. aa. maximae. * <a 257 pp.Xii k. dec. valeriano iiii et gallieno iii aa.Conss.>
CJ.6.25.5.1: Imperatores valer., gallien.
Tu porro voluntatem eius divortio comprobasti: oportuerat autem, etsi condicio huiusmodi admitteretur, praeferre lucro concordiam maritalem. enimvero cum boni mores haec observari vetent, sine ullo damno coniunctionem retinere potuisti. <a 257 pp.Xii k. dec. valeriano iiii et gallieno iii aa.Conss.>
CJ.6.25.5.2: Imperatores valer., gallien.
Redi igitur ad maritum sciens hereditatem matris, etiamsi redieris, retenturam, quippe quam retineres, licet prorsus ab eo non recessisses. <a 257 pp.Xii k. dec. valeriano iiii et gallieno iii aa.Conss.>
CJ.6.25.7pr.: Imperator Justinianus
Generaliter sancimus, si quis ita verba sua composuerit, ut edicat: " si filius vel filia intestatus vel intestata" vel etiam " sine liberis" aut " sine nuptiis decesserit", et ipse vel ipsa vel liberos sustulerit vel nuptias contraxerit sive testamentum fecerit, firmiter res possideri et non esse locum substitutioni vel restitutioni: si enim nihil ex his fuerit subsecutum, tunc valere condicionem et res secundum verba testamenti restitui, ut incertus successionis morientis exitus videatur certo substitutionis vel restitutionis fine concludi. cui enim ferendus est intellectus, si forsitan testamentum quidem non fecerit, posteritatem autem habuerit, propter huiusmodi verborum angustias liberos eius omni paene fructu paterno defraudari? viam itaque impiam obstruentes, ut ne quis et alius deviaverit, huiusmodi facimus sanctionem et hanc legem in perpetuum valituram inducimus tam patribus quam liberis gratam: quo exemplo etiam aliis personis, licet extraneae sunt, de quibus huiusmodi aliquod scriptum fuerit, medemur. * iust. a. ad senatum. * <a 530 d. xi k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.6.25.7.1: Imperator Justinianus
Cum autem invenimus excelsi ingenii papinianum in huiusmodi casu, in quo pater filio suo substituit nulla liberorum ex his procreandorum adiectione habita, ex optimo intellectu disposuisse evanescere substitutionem, si is qui substitutione praegravatus est pater efficiatur et liberos sustulerit, intellegentem non esse verisimile patrem, si de nepotibus cogitaverit, talem fecisse substitutionem: humanitatis intuitu hoc et latius et pinguius interpretandum esse credidimus. <a 530 d. xi k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
