# Codex 6.1.72-87

Justinian, Codex, Book 6, lines 6.1.72-6.1.87. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/6.1.72

CJ.6.1.4.1: Imperator Constantinus
Sin vero secundo vel tertio eum susceperit, praeter ipsum duos vel tres alios vel praedictam aestimationem pro unoquoque domino repraesentet: in minorum persona tutoribus vel curatoribus poena simili imminente. <a 317 d.V k.Iul.Thessalonicae gallicano et basso conss.>
CJ.6.1.4.2: Imperator Constantinus
Quod si ad praedictam poenam solvendam is qui susceperit minime sufficiat, aestimatione competentis iudicis castigatio in eum procedat. <a 317 d.V k.Iul.Thessalonicae gallicano et basso conss.>
CJ.6.1.4.3: Imperator Constantinus
Quod si servus ingenuum se esse mentitus sub mercede apud aliquem fuerit, nihil is qui eum habuit poterit incusari. <a 317 d.V k.Iul.Thessalonicae gallicano et basso conss.>
CJ.6.1.4.4: Imperator Constantinus
Sane mancipium torqueri oportet, ut manifestetur, utrum propter lucrum capiendum callide a domino ad domum vel agrum eius qui suscepit immissus est, an non. <a 317 d.V k.Iul.Thessalonicae gallicano et basso conss.>
CJ.6.1.4.5: Imperator Constantinus
Quod si maligne factum esse ex servi interrogatione patuerit, servo etiam suo eum qui hoc fecerit privari oportet et ad fiscum pertinere mancipium. <a 317 d.V k.Iul.Thessalonicae gallicano et basso conss.>
CJ.6.1.5: Imperator Constantinus
Mancipia diversis artibus praedita, quae ad rem publicam pertinent, in isdem civitatibus placet permanere, ita ut, si quis tale mancipium sollicitaverit vel avocandum crediderit, cum servo altero sollicitatum restituat, duodecim solidorum summa inferenda rei publicae illius civitatis, cuius mancipium abduxit: libertis quoque artificibus, si sollicitati fuerint, cum eadem forma civitati reddendis: ita ut pro fugitivo servo, si sollicitudine defensoris non fuerit requisitus et revocatus, idem defensor duo vicaria mancipia exigatur, nec beneficio principali nec venditione in eius persona iam de cetero valituris. * const. a. ad ia nuarium. * <a 319 d. xvi k. mart. constantino a. v et licinio c. conss.>
CJ.6.1.6pr.: Imperator Constantinus
Cum servum quispiam repetit fugitivum et alius vitandae legis gratia, quae in occultantes mancipia certam poenam statuit, proprietatem opponet, vel in vocem libertatis eum animaverit, ilico nequissimus verbero super quo ambigitur tormentis subiciatur, ut aperta veritate diceptationi terminus fiat. * const. a. ad tiberianum com. hispaniarum. * <a 332 d. xv k. sept. constantinopoli pacatiano et hilariano conss.>
CJ.6.1.6.1: Imperator Constantinus
Quod non solum utrisque iurgantibus proderit, sed etiam servorum animos a fuga poterit deterrere. <a 332 d. xv k. sept. constantinopoli pacatiano et hilariano conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
