Latin
Book 6, lines 6.1.727-6.1.738
Justinian, Codex 6.1.727-738
Not analysed yet
CJ. 6. 25. 7. 2: Imperator Justinianus
Et si quis naturales habuerit filios et partem eis reliquerit vel dederit usque ad modum, quem nos statuimus, et substitutioni eos subiugaverit nulla liberorum eorum mentione facta, et hic intellegi evanescere substitutionem, liberis eam excludentibus et intellectu optimo his qui ad substitutionem vocantur obsistente et non concedente ad eos eam partem venire, sed ad filios vel filias, nepotes vel neptes, pronepotes vel proneptes morientis transmittente, et non aliter substitutione locum accipiente, nisi ipsi liberi sine iusta subole decesserint: ut, quod inter iustos liberos sanctum est, hoc et in naturales filios extendatur. <a 530 d. xi k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 6. 25. 7. 3: Imperator Justinianus
Quae omnia et in legatis vel fideicommissis specialibus locum habere sancimus. <a 530 d. xi k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 6. 25. 8pr. : Imperator Justinianus
Si quis heredem scripserit sub tali condicione: "si ille consul fuerit factus" vel "praetor", vel ita filiam suam heredem instituerit: "si nupta erit", vivo autem testatore vel ille consul processerit vel praetor fuerit factus vel filia eius nupta fuerit et adhuc vivo testatore consulatum quidem vel praeturam illi deposuerint, filia autem eius diverterit, omni dubitatione veterum explosa sancimus, quandocumque impleta fuerit condicio, sive vivo eo sive mortis tempore sive post mortem, condicionem videri esse completam. *iust. a. iohanni pp. *<a 531 d. viiii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 25. 8. 1: Imperator Justinianus
Quod et in legatis et in fideicommissis et in libertatibus obtinendum esse censemus, ne, dum nimia utimur circa huiusmodi sensus subtilitate, iudicia testantium defraudentur. <a 531 d. viiii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 25. 9pr. : Imperator Justinianus
Si testamentum ita scriptum inveniatur: "ille heres esto secundum condiciones infra scriptas", si quidem nihil est adiectum neque aliqua condicio in testamento posita est, supervacuam esse condicionum pollicitationem sancimus et testamentum puram habere institutionem. *iust. a. iohanni pp. *<a 531 d. vi k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 25. 9. 1: Imperator Justinianus
Et argumento utimur, quod papinianus respondit vicos rei publicae relictos, qui proprios fines habebant, non ideo ex fideicommisso minus deberi, quod testator fines eorum et certaminis formam, quam celebrari singulis annis voluit, alia scriptura se declaraturum promisit ac postea morte praeventus non fecit. <a 531 d. vi k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >