# Codex 6.1.804-815

Justinian, Codex, Book 6, lines 6.1.804-6.1.815. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/6.1.804

CJ.6.27.5.2: Imperator Justinianus
Illo videlicet observando, ut, si legatum vel fideicommissum eis sine libertate relinquatur, maneant in servitute. <a 531 d. ii k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.27.5.2a: Imperator Justinianus
Non tamen ita impii heredes existant, ut liberalitatem testatoris servilis laboris debita remuneratione defraudare conentur et non derelictum, licet adhuc servis constitutis, donent. <a 531 d. ii k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.27.5.3: Imperator Justinianus
Quae iuris nostri definitio etiam ad aliam speciem dubitatam benigne extendatur. si quis etenim in principali testamento servum suum cuidam legaverit, in pupillari autem substitutione eundem servum filio suo sine libertate substituerit, quaerebatur, sive utilis esset talis substitutio et per servum legatum substitutio post mortem pupilli legatario adquiritur, sive inutilis est huiusmodi substitutio, quia sine libertate in servum proprium facta est. <a 531 d. ii k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.27.5.3a: Imperator Justinianus
Melius itaque nobis videtur legatario eum non statim adquiri sancire, sed expectandum esse substitutionis eventum. et si quidem pupillo mortuo locus fuerit substitutioni, et liber et heres efficiatur: sin autem substitutio minime locum habuerit, forsitan pupillo iam in pubertatem perveniente, tunc ad legatarii dominium transeat. <a 531 d. ii k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.27.5.3b: Imperator Justinianus
Quemadmodum enim veteres, si cum libertate substitutio fuisset, hoc inducebant quatenus in suspenso fiat libertas et statuliber intellegatur, ita et ex nostra interpretatione et sine adiectione libertatis in substitutione et liber et heres pupillo existat. <a 531 d. ii k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.27.6: Imperator Justinianus
Decisione nostra, quam fecimus sancientes eum, qui a domino suo sine libertate heres instituitur, videri libertatem accepisse, in propria firmitate durante, si quis servum suum pure quidem heredem instituit, libertatem autem sub condicione ei donavit, si quidem condicio talis sit, quae in potestate servi posita est: ille autem eam neglexerit minimeque compleverit, et libertate eum et hereditate sua culpa defraudari. sin autem casualis est condicio et ex fortunae insidiis defecerit, tunc humanitatis intuitu libertatem quidem ei omnimodo competere, hereditatem autem, si quidem solvendo sit, ad alios venire, quos leges vocabant, si non aliquis fuisset substitutus. sin autem solvendo non sit, ut necessarius he res constitutus simul et libertatem et hereditatem obtineat. tunc enim secundum definitionem tam veteris quam nostrae decisionis et liber et heres existat necessarius. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. ii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
