# Codex 6.1.816-828

Justinian, Codex, Book 6, lines 6.1.816-6.1.828. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/6.1.816

CJ.6.28.0. De liberis praeteritis vel exheredatis.
CJ.6.28.1pr.: Imperatores Severus, Antoninus
Cum post omnes heredum gradus exheredatio scribatur, si adiciat testator ab omnibus se gradibus exheredare, non dubitatur iuri satisfactum. et ideo, etiamsi id non adiciatur, appareat tamen eum cum eo consilio scripsisse, ut ab omnibus exheredaret, recte factum testamentum videtur. * sev. et ant. aa. fabio. * <a 204 pp. vi k. iul. cilone et libone conss.>
CJ.6.28.1.1: Imperatores Severus, Antoninus
Proinde cum pater familias filiis institutis et invicem substitutis filiam exheredaverit, intellegendus est exheredationem ab utroque gradu fecisse. nam cum idem heredes instituti sunt, nulla ratio reddi potest, quare videatur in posteriore tantum casu exheredare voluisse. <a 204 pp. vi k. iul. cilone et libone conss.>
CJ.6.28.2: Imperator Alexander Severus
Si avus tuus, qui patrem tuum et novercam aequis portionibus heredes instituit, cum te quoque haberet in potestate, testamento nominatim non exheredavit, mortuo patre tuo vivo avo sine impedimento legis vellaeae succedendo in patris tui locum rupisti avi testamentum et ad te hereditas eius tota pertinuit. * alex. a. heraclidae. * <a 225 pp.Vi id.April.Fusco ii et dextro conss.>
CJ.6.28.3: Imperator Justinianus
Si quis filium proprium ita exheredaverit:" ille filius meus alienus meae substantiae fiat", talis filius ab huiusmodi verborum conceptione non praeteritus, sed exheredatus intellegatur. cum enim manifestissimus est sensus testatoris, verborum interpretatio nusquam tantum valeat, ut melior sensu existat. * iust. a. iuliano pp. * <a 531 d.X k.Mart.Constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>
CJ.6.28.4pr.: Imperator Justinianus
Maximum vitium antiquae subtilitatis praesenti lege corrigimus, quae putavit alia esse iura observanda in successione parentum, si ex testamento veniant, in masculis et in feminis, cum ab intestato simile ius utrique sexui servaverunt, et aliis verbis exheredari debere filium sanxerunt, aliis filiam, et inter nepotes exheredandos alia iura civilia, alia praetoris introduxerunt. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d.K.Sept constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>
CJ.6.28.4.1: Imperator Justinianus
Et si praeteritus fuerat filius, vel ipso iure testamentum evertebat vel contra tabulas bonorum possessionem in totum accipiebat, filia autem praeterita ius adcrescendi ex iure vetere accipiebat, ut eodem momento et testamentum patris quodammodo ex parte iure adcrescendi evertat et ipsa quasi scripta legatis supponeretur, ex praetore autem habebat contra tabulas bonorum possessionem in totum, constitutio autem magni antonini eam in tantum coartabat, in quantum ius adcrescendi competebat. qui enim tales differentias inducunt, quasi naturae accusatores existunt, cur non totos masculos generavit, ut, unde generentur, non fiant. <a 531 d.K.Sept constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
