# Codex 6.1.865-878

Justinian, Codex, Book 6, lines 6.1.865-6.1.878. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/6.1.865

CJ.6.30.4: Imperator dec.
Filio familias delata hereditate si pater pro herede voluntate filii gessit, sollemnitati iuris satisfactum videri saepe rescriptum est. * dec. a. athenaidi. * <a 250 pp. x k. mart. decio a. et grato conss.>
CJ.6.30.5: Imperatores valer., gallien.
Potuit pupillus pro herede tutore auctore gerendo consequi successionem, sed ipsius actus et voluntas fuit necessaria. nam si quid nesciente eo tutor egit, illi hereditatem non potuit adquirere. * valer. et gallien. aa. paulo. * <a 257 pp. xvi k. iul. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.6.30.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si avia tua patrem tuum ex duabus unciis scripsit heredem, et sola animi destinatione pater tuus heres fieri poterat. igitur si testamento suo easdem uncias ad te petinere decrevit, apud rectorem provinciae duarum unciarum ius persequi poteris. * diocl. et maxim. aa. philippae. * <a 290 pp. xvi k. aug. sirmi ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.6.30.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quoniam sororem tuam prius defunctam esse proponis, quam cognosceret, an a fratre sibi aliquid hereditatis fuisset relictum, manifestum atque evidens est, antequam pro herede gereret vel bonorum possessionem admiserit, defunctam successionem eam non potuisse ad heredes suos transmittere. * diocl. et maxim. aa. et cc. eusebio. * <a 293 pp. k. mai. thiralli aa. conss.>
CJ.6.30.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Licet in continenti sui heredes se paternis non miscuerint bonis, tamen ignorantes delatam sibi esse hereditatem longi temporis praescriptione, quominus hanc recte vindicent, excludi non possunt. * diocl. et maxim. aa. et cc. claudio. * <a 293 s. xvii k. ian. sirmi aa. conss.>
CJ.6.30.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si curatoris tui quondam testamento iure facto vel ab intestato legitima delata successio est, hoc casu ei qui non repudiavit hereditatem eam licet adire. rector igitur aditus provinciae, si hereditati necdum sunt obligati, eos an heredes sint interrogare debebit ac, si tempus ad deliberandum petierint, moderatum statuet. * diocl. et maxim. aa. et cc. platoni. * <a 293 s. xvi k. ian. sirmi aa. conss.>
CJ.6.30.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si te bonis paternis maior quinque et viginti annis miscuisti, neque inopia patris te excusat neque vis fratris portionem tuam vel testamentum eripientis arcere te exactione creditorum, qui iure civili pro hereditaria te portione conveniunt, potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. sabinae. * <a 294 s. xvi k. ian. sirmi cc. conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
