Latin
Book 6, lines 6.1.897-6.1.906
Justinian, Codex 6.1.897-906
Not analysed yet
CJ. 6. 30. 18. 2: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Parente vero non subsistente, si quidem post eius obitum tutor infanti sit vel datus fuerit, posse eum etiam adhuc infante pupillo constituto nomine eius adire hereditatem sive vivo parente sive post mortem eius ad eum devolutam vel bonorum possessionem petere et eo modo eidem infanti hereditatem quaerere. <a 426 d. viii id. nov. ravennae theodosio xii et valentiniano ii aa. conss. >
CJ. 6. 30. 18. 3: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Sin vero vel non sit tutor vel, cum sit, ea facere neglexerit, tunc eodem infante in ea aetate defuncto omnes hereditates ad eum devolutas et non agnitas ita intellegi, quasi ab initio non essent ad eum delatae, et eo modo ad illas personas perveniant, quae vocabantur, si minime hereditas infanti fuisset delata. ea vero, quae de infante in potestate parentium constituto statuimus, locum habebunt et si quacumque causa sui iuris idem infans inveniatur. <a 426 d. viii id. nov. ravennae theodosio xii et valentiniano ii aa. conss. >
CJ. 6. 30. 18. 4: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Sin autem septem annos aetatis pupillus excesserit et priore parente mortuo in pupillari aetate fati munus impleverit, ea obtinere praecipimus, quae veteribus legibus continentur, nulla dubietate relicta, quin pupillus post impletos septem annos suae aetatis ipse adire hereditatem vel possessionem bonorum petere consentiente parente, si sub eius potestate sit, vel cum tutoris auctoritate, si sui iuris sit, poterit vel, si non habeat tutorem, adire praetorem et eius decreto hoc ius consequi. <a 426 d. viii id. nov. ravennae theodosio xii et valentiniano ii aa. conss. >
CJ. 6. 30. 19pr. : Imperator Justinianus
Cum antiquioribus legibus et praecipue in quaestionibus iulii pauli invenimus filios familias paternam hereditatem deliberantes posse et in suam posteritatem hanc transmittere, et aliis quibusdam adiectis, quae in huiusmodi persona praecipua sunt: eam deliberationem et in omnes successores sive cognatos sive extraneos duximus esse protelandam. *iust. a. demostheni pp. *<a 529 recitata septimo in novo consistorio palatii iustiniani. d. iii k. nov. decio vc. cons. >
CJ. 6. 30. 19. 1: Imperator Justinianus
Ideoque sancimus: si quis vel ex testamento vel ab intestato vocatus deliberationem meruerit vel hoc quidem non fecerit, non tamen successioni renuntiaverit, ut ex hac causa deliberare videatur, sed nec aliquid gesserit, quod aditionem vel pro herede gestionem inducit, praedictum arbitrium in successionem suam transmittat, ita tamen, ut unius anni spatiis eadem transmissio fuerit conclusa. <a 529 recitata septimo in novo consistorio palatii iustiniani. d. iii k. nov. decio vc. cons. >