# Codex 6.1.907-918

Justinian, Codex, Book 6, lines 6.1.907-6.1.918. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/6.1.907

CJ.6.30.19.2: Imperator Justinianus
Et si quidem is, qui sciens hereditatem sibi esse vel ab intestato vel ex testamento delatam deliberatione minime petita intra annale tempus decesserit, hoc ius ad suam successionem intra annale tempus extendat. <a 529 recitata septimo in novo consistorio palatii iustiniani. d. iii k. nov. decio vc. cons.>
CJ.6.30.19.3: Imperator Justinianus
Si enim ipse, postquam testamentum fuerit insinuatum, vel ab intestato vel ex testamento vel aliter ei cognitum sit heredem eum vocatum fuisse, annali tempore translapso nihil fecerit, ex quo vel adeundam vel renuntiandam hereditatem manifestaverit, is cum successione sua ab huiusmodi beneficio excludatur. <a 529 recitata septimo in novo consistorio palatii iustiniani. d. iii k. nov. decio vc. cons.>
CJ.6.30.19.4: Imperator Justinianus
Sin autem instante annali tempore decesserit, reliquum tempus pro adeunda hereditate suis successoribus sine aliqua dubietate relinquat, quo completo nec heredibus eius alius regressus in hereditatem habendam servabitur. <a 529 recitata septimo in novo consistorio palatii iustiniani. d. iii k. nov. decio vc. cons.>
CJ.6.30.20pr.: Imperator Justinianus
Quidam elogio condito heredem scripsit in certas uncias et post certa verba testamenti eunem in alias uncias vel tantas vel quantascumque et tertio vel in aliam partem hereditatis vel quendam unciarum modum, ille autem unam institutionem vel duas admittens unam vel duas vel quantascumque respuendas esse censuit: quaerebatur apud veteres, si hoc ei facere permittitur. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. prid. k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.30.20.1: Imperator Justinianus
Similique modo dubitabatur, si impuberem quis filium suum heredem ex parte instituit et quendam extraneum in aliam partem, quem pupillariter substituit, et postquam testator decessit, pupillus quidem patri heres extitit, extraneus autem hereditatem adiit, et postea adhuc in prima aetate pupillus constitutus ab hac luce subtractus est et pupillaris substitutio locum sibi vindicavit: cumque substitutus eandem partem admittere noluit, quaesitum est, si potest iam heres ex principali testamento factus pupillarem substitutionem repudiare. <a 531 d. prid. k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.30.20.2: Imperator Justinianus
Utramque igitur dubitationem simul decidendam esse censemus: placuit etenim nobis sive in institutionibus sive in pupillari substitutione, ut vel omnia admittantur vel omnia repudientur et necessitas imponatur heredi particulari facto vel aliam aut alias partes hereditatis admittere vel etiam substitutionem pupillarem. <a 531 d. prid. k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
