Latin
Book 6, lines 6.1.929-6.1.940
Justinian, Codex 6.1.929-940
Not analysed yet
CJ. 6. 30. 22. 1: Imperator Justinianus
Ex omnibus itaque istis unam legem colligere nobis apparuit esse humanum et non solum milites adiuvare huiusmodi beneficio, sed etiam ad omnes hoc extendere, non tantum si improvisum emerserit debitum, sed etiam si onerosam quis inveniat esse quam adierit hereditatem. ita enim nec satis necessarium deliberationis erit auxilium, nisi hominibus formidolosis, qui et ea timent, quae nulla digna sunt suspicione. <a 531 d. V k. Dec. Post consulatum lampadii et orestis vv. Cc. >
CJ. 6. 30. 22. 1a: Imperator Justinianus
Cum igitur hereditas ad quendam sive ex testamento sive ab intestato fuerit delata, sive ex asse sive ex parte, si quidem recta via adire maluerit hereditatem et spe certissima hoc fecerit vel sese immiscuerit, ut non postea eam repudiet, nullo indiget inventario, cum omnibus creditoribus suppositus est, utpote hereditate ei ex sua voluntate infixa. <a 531 d. V k. Dec. Post consulatum lampadii et orestis vv. Cc. >
CJ. 6. 30. 22. 1b: Imperator Justinianus
Similique modo, si non titubante animo respuendam vel abstinendam esse crediderit hereditatem, ei apertissime intra trium mensuum spatium, ex quo ei cognitum fuerit scriptum se esse vel vocatum heredem, renuntiet nullo nec inventario faciendo nec alio circuitu expectando, et sit alienus huiusmodi hereditate, sive onerosa sive lucrosa sit. <a 531 d. V k. Dec. Post consulatum lampadii et orestis vv. Cc. >
CJ. 6. 30. 22. 2: Imperator Justinianus
Sin autem dubius est, utrumne admittenda sit nec ne defuncti hereditas, non putet sibi esse necessariam deliberationem, sed adeat hereditatem vel sese immisceat, omni tamen modo inventarium ab ipso conficiatur, ut intra triginta dies, post apertas tabulas vel postquam nota ei fuerit apertura tabularum vel delatam sibi ab intestato hereditatem cognoverit numerandos, exordium capiat inventarium super his rebus, quas defunctus mortis tempore habebat. <a 531 d. V k. Dec. Post consulatum lampadii et orestis vv. Cc. >
CJ. 6. 30. 22. 2a: Imperator Justinianus
Et hoc inventarium intra alios sexaginta dies modis omnibus impleatur sub praesentia tabulariorum ceterorumque, qui ad huiusmodi confectionem necessarii sunt. <a 531 d. V k. Dec. Post consulatum lampadii et orestis vv. Cc. >
CJ. 6. 30. 22. 2b: Imperator Justinianus
Subscriptionem tamen supponere heredem necesse est, significantem et quantitatem rerum et quod nulla malignitate circa eas ab eo facta vel facienda res apud eum remanent, vel si ignarus sit litterarum vel scribere praepeditur, speciali tabulario ad hoc solum adhibendo, ut pro eo litteras supponat, venerabili signo antea manu heredis praeposito, testibus videlicet adsumendis, qui heredem cognoscunt et iubenti ei tabularium pro se subscribere interfuerint. <a 531 d. V k. Dec. Post consulatum lampadii et orestis vv. Cc. >