# Codex 6.1.996-1009

Justinian, Codex, Book 6, lines 6.1.996-6.1.1009. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/6.1.996

CJ.6.31.6.2: Imperator Justinianus
Sin autem vel minor est vel in utili tempore constitutus, tunc post completum quadriennium, quod spatium pro utili anno qui restitutionibus dabatur praestitum est, aliud triennium ei indulgeri, intra quod potest rebus in suo statu manentibus adire hereditatem et suam abdicationem revocare. <a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>
CJ.6.31.6.3: Imperator Justinianus
Quo tempore transacto nullus aditus penitus ad paternam hereditatem ei reservetur, nisi forte adhuc in minore aetate eo constituto res venditae sunt. tunc etenim per in integrum restitutionem non denegatur ei adire hereditatem et res recuperare et creditoribus paternis satisfacere. <a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>
CJ.6.32.0. Quemadmodum aperiantur testamenta et inspiciantur et describantur.
CJ.6.32.1: Imperator Alexander Severus
Ut testamentum, quod dicis factum, proferatur et publice recitetur, competens iudex iubebit. * alex. a. proculae. * <a 223 pp. ii k. april. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.6.32.2: Imperatores valer., gallien.
Testamenti tabulas ad hoc tibi a patre datas, ut in patria proferantur, adfirmans potes illic proferre, ut secundum leges moresque locorum insinuentur, ita scilicet, ut testibus non praesentibus adire prius vel pro tribunali vel per libellum rectorem provinciae procures ac permittente eo honestos viros adesse facias , quibus praesentibus aperiantur et ab his rursum obsignentur. * valer. et gallien. aa. alexandro. * <a 256 pp. xii k. ian. maximo ii et glabrione conss.>
CJ.6.32.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Eius, quod ad causam novissimi patris vestri iudicii pertinet, de calumnia tibi iuranti praeter partem, quam aperiri defunctus vetuit vel ad ignominiam alicuius pertinere dicitur, inspiciendi ac describendi praeter diem et consulem tibi rector provinciae facultatem fieri iubebit. * diocl. et maxim. aa. et cc. aristoteli. * <a 294 d. vi k. mai. cc. conss.>
CJ.6.32.4: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Codicillos seu scripturam quolibet tenore formatam ea oportebit observatione in publicum proferri, qua testamenta panduntur. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad hesperium pp. * <a 379 d. iii k. aug. mediolano ausonio et olybrio conss.>
CJ.6.33.0. De edicto divi hadriani tollendo et quemadmodum scriptus heres in possessionem mittatur.

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
