# Codex 7.1.1131-1148

Justinian, Codex, Book 7, lines 7.1.1131-7.1.1148. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/7.1.1131

CJ.7.58.1: Imperatores Severus, Antoninus
Si tabulas testamenti, quas secutus proconsul vir clarissimus sententiam dixit, falsas dicere vis, praebebit notionem suam non obstante praescriptione rei iudicatae, quia nondum de falso quaesitum est. * sev. et ant. aa. vipsaniae. * <a xxx pp.V... conss.>
CJ.7.58.2: Imperator Alexander Severus
Et qui non provocaverunt, si instrumentis falsis se victos esse probare possunt, cum de crimine docuerint, ex integro de causa audiuntur. * alex. a. optato. * <a 224 pp.Xvi k.Oct.Iuliano et crispino conss.>
CJ.7.58.3: Imperator Alexander Severus
Falsam quidem testationem, qua diversa pars in iudicio adversus te usa est, ut proponis, solito more arguere non prohiberis. sed causa iudicati in irritum non devocatur, nisi si probare poteris eum qui iudicaverat secutum eius instrumenti fidem, quod falsum esse constiterit, adversus te pronuntiasse. * alex. a. clementi. * <a xxx pp.Vii k. sept.>
CJ.7.58.4: Imperator Gordianus
Iudicati exsecutio solet suspendi et soluti dari repetitio, si falsis instrumentis circumventam esse religionem iudicantis crimine postea falsi illato manifestis probationibus fuerit ostensum. * gord. a. herennio. * <a xxx pp.V id.Sept.>
CJ.7.59.0. De confessis.
CJ.7.59.1: Imperator Antoninus
Confessos in iure pro iudicatis haberi placet. quare sine causa desideras recedi a confessione tua, cum et solvere cogeris. * ant. a. iuliano. * <a 211 accepta prid.K.Oct.Gentiano et basso conss.>
CJ.7.60.0. Inter alios acta vel iudicata aliis non nocere.
CJ.7.60.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Inter alios res gestas aliis non posse facere praeiudicium saepe constitutum est. unde licet quosdam de heredibus eius, quem debitorem tuum fuisse significas, solvisse commemores, tamen ceteri non alias ad solutionem urguentur, nisi debitum fuerit probatum. * diocl. et maxim. aa. et cc. epagatho. * <a 293 v k.April.Byzantio aa. conss.>
CJ.7.60.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Inter alios factam transactionem absenti non posse facere praeiudicium notissimi iuris est. quapropter adito praeside provinciae aviam tuam mancipium tibi donasse proba ac, si hoc iure ad te pertinere perspexerit, restitui tibi providebit. neque enim, si te absente divisionem eius fecerint, aliquid iuri tuo derogari poterit. * diocl. et maxim. aa. et cc. severae. * <a 293 s.Id.April.Byzantio aa. conss.>
CJ.7.60.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si cum fratre tuo matri successisti, frater pro portione tua cum debitoribus hereditariis paciscendo vel agendo, non ex tua voluntate, pro hereditaria parte tibi quaesitam obligationem extinguere non potuit. * diocl. et maxim. aa. et cc. fortunatae. * <a 294 v id.Oct.Retiariae cc. conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
