Latin
Book 7, lines 7.1.1179-7.1.1198
Justinian, Codex 7.1.1179-1198
Not analysed yet
CJ. 7. 62. 6. 4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ne temere autem ac passim provocandi omnibus facultas praeberetur, arbitramur eum, qui malam litem fuerit persecutus, mediocriter poenam a competenti iudice sustinere. <s. die et consule. >
CJ. 7. 62. 6. 5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sin autem in iudicio propriam causam quis fuerit persecutus atque superatus voluerit provocare, eodem die vel altero libellos appellatorios offerre debebit. is vero, qui negotium tuetur alienum, supra dicta condicione etiam tertio die provocabit. <s. die et consule. >
CJ. 7. 62. 6. 6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Apostolos post interpositam provocationem etiam non petente appellatore sine aliqua dilatione iudicem dare oportet, cautione videlicet de exercenda provocatione in posterum minime praebenda. <s. die et consule. >
CJ. 7. 62. 7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Qui ad civilia munera vel decurionatum vel honores devocantur, licet vacationem a principibus acceperint, si appellationis auxilio non utantur, consensu suo nominationem confirmant. cum igitur ad munus vocatus appellaveris a praeside provinciae, iuste te appellasse ostende. *diocl. et maxim. aa. et cc. neoni. *<a xxx >
CJ. 7. 62. 8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si contra maiorem quinque et viginti annis sententia lata provocationis secutae tempore praefinito causas non esse repraesentatas nec appellatione pendente transactione finitum negotium rector animadverterit, res iudicatas exsequi curabit. *diocl. et maxim. aa. et cc. oppiano. *<a xxx >
CJ. 7. 62. 9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Dominus litis causam appellationis, quam procurator suus litigando interposuit, etiam absente procuratore exsequi potest. *diocl. et maxim. aa. et cc. have heraclida carissime nobis. *<a xxx >
CJ. 7. 62. 10pr. : Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si actor a curatore ordinatus deteriorem calculum reportaverit, tam ipse quam curator ad provocationis auxilium possunt pervenire, curator vero solus provocationis litem exercebit. *diocl. et maxim. aa. et cc. titiano. *<a 294 s. prid. k. oct. viminacii cc. conss. >
CJ. 7. 62. 10. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sin autem interim adulescens veniam aetatis impetraverit vel ad legitimam aetatem pervenerit, potest suo nomine appellationem exercere. <a 294 s. prid. k. oct. viminacii cc. conss. >
CJ. 7. 62. 11: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cives et incolae, manifestas etiam excusationes habentes, si sub iusta nominatione non appellaverint, ad probationem earum non admittuntur. *diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio. *<a xvii k. ian. >
CJ. 7. 62. 12: Imperator Constantinus
Minime fas est, ut in civili negotio libellis appellatoriis oblatis aut carceris cruciatus aut cuiuslibet iniuriae genus seu tormenta vel etiam contumelias perferat appellator, absque his criminalibus causis, in quibus, etiamsi possunt provocare, eum tamen statum debent obtinere, ut post provocationem in custodia, si fideiussoris idonei copiam non habeant, perseverent. *const. a. ad catullinum. *<a 314 d. iii non. nov. treviris. acc. xv k. mai. hadrumeto volusiano et anniano conss. >