Latin
Book 7, lines 7.1.1253-7.1.1264
Justinian, Codex 7.1.1253-1264
Not analysed yet
CJ. 7. 62. 32. 4: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Huic saluberrimae legi illud etiam consultissimae credidimus inserendum, ut, si privato, non illustri, uni pluribusve, ut adsolet, nostra serenitas adita delegaverit causam et eius eorumve definitio fuerit appellatione suspensa, vir quidem magnificus praefectus praetorio, qui in nostro est comitatu, cum viro illustri quaestore temporali iudicet die. <>
CJ. 7. 62. 32. 4a: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Nostri vero libellenses quae apud arbitros gesta sunt suscipiant, cognitiones inducant et ea quae geruntur excipiant scribant scriptaque litigatoribus edant: qui etiam apud arbitros, licet illustres sint, ex delegatione nostra cognoscentes excipiunt, si in sacratissimo nostri numinis comitatu causae dicantur. <>
CJ. 7. 62. 32. 5: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Sane si illustrium ac magnificorum iudicum sententiae fuerint appellatione suspensae, eorum videlicet, quorum sententias licet appellatione suspendi, per consultationem nostram volumus audientiam expectari, licet antea privato homini, id est non illustri, lite a nobis delegata is postea tempore definitionis illustri decoratus dignitate reperiatur: eodem observando et si alter ei coniunctus sit arbiter, qui non illustrem meruit dignitatem. <>
CJ. 7. 62. 32. 6: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Quidquid autem hac lege specialiter non videtur expressum, id veterum legum constitutionumque regulis omnes relictum intellegant. <>
CJ. 7. 62. 33: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Eo casu, quo apparitor magisteriae potestatis a curia vel officio cohortali de statu in provincia patiatur controversiam vel ut tributa vel functiones debens in provincia detinetur, si sententia rectoris provinciae fuerit appellatione suspensa, cum tua sublimitate viro quoque magnifico magistro militum cognoscente causae iubemus merita ponerari, licet magister militum rectori provinciae causam delegaverit perorandam. *theodos. et valentin. aa. cyro pp. *<a 441 d. prid. non. mart. constantinopoli cyro vc. cons. >
CJ. 7. 62. 34pr. : Imperator Justinus
Iubemus, si qua suggestio maioris vel minoris iudicis ad nostram referatur clementiam de negotio, quod iudicandum ei tradidimus vel de quo pro sua iurisdictione iudicaverit, petentis a nostro numine finem eidem imponi negotio, quod ab eo disceptatum est, sive additum sit eidem suggestioni, quid referenti placeat (dum id partibus per sententiae recitationem manifestum non fecit) sive nihil huiusmodi adiectum sit, sed simpliciter nostri numinis responsum expectat, non prius eam discerni, quam per sacram pragmaticam nostri numinis iussionem duo magnifici viri vel patricii vel consulares vel praefectorii, quos pro tempore nos elegerimus, iubeantur adiungi viro illustri pro tempore quaestori nostri palatii et una cum eo in scriptis relationem discernere (sive praesentibus partibus, si hoc prospexerint, sive absentibus) et responsum relationi dandum sua sententia manifestare: ut tamen dispositio huiusmodi excellentissimorum iudicum omnimodo rata sit, nulli danda licentia provocationem contra eorum offerre sententiam vel aliam quamcumque dubitationem introducere. *iustinus a. demostheni pp. *<a 520 -524 >