Latin
Book 7, lines 7.1.1334-7.1.1347
Justinian, Codex 7.1.1334-1347
Not analysed yet
CJ. 7. 63. 5. 5: Imperator Justinianus
Cui consentaneum est, ut et in sententiis omnium amplissimorum praefectorum praetorio ex divino oraculo retractandis eadem observatio, quae supra dicta est, post ingressum unius vel utriusque partis tam propter absentiam personarum quam propter statuta tempora teneat. <a 529 d. Xv k. Dec. Chalcedone decio vc. conss. >
CJ. 7. 63. 5. 6: Imperator Justinianus
Sin autem partes inter se scriptura interveniente paciscendum esse crediderint nemini parti licere ad provocationis auxilium pervenire vel ullum fatalem observare, eorum pactionem firmam esse censemus. legum etenim austeritatem in hoc casu volumus pactis litigantium mitigari. <a 529 d. Xv k. Dec. Chalcedone decio vc. conss. >
CJ. 7. 64. 0. Quando provocare necesse non est.
CJ. 7. 64. 1: Imperator Alexander Severus
Datam sententiam dicitis, quam ideo vires non habere contenditis, quod contra res prius iudicatas, a quibus provocatum non est, lata sit. cuius rei probationem si promptam habetis, et citra provocationis adminiculum quod ita pronuntiatum est sententiae auctoritatem non obtinebit. *alex. a. apollinario et aliis. *<a 222 pp. viii k. april. alexandro a. cons. >
CJ. 7. 64. 2pr. : Imperator Alexander Severus
Si, cum inter te et aviam defuncti quaestio de successione esset, iudex datus a praeside provinciae pronuntiavit potuisse defunctum et minorem quattuordecim annis testamentum facere ac per hoc aviam potiorem esse, sententiam eius contra tam manifesti iuris formam datam nullas habere vires palam est et ideo in hac specie nec provocationis auxilium necessarium fuit. *alex. a. capitoni. *<>
CJ. 7. 64. 2. 1: Imperator Alexander Severus
Quod si, cum de aetate quaereretur, implesse defunctum quartum decimum annum ac per hoc iure factum testamentum pronuntiavit, nec provocasti aut post appellationem impletam causa destitisti, rem iudicatam retractare non debes. <>
CJ. 7. 64. 3: Imperator Gordianus
Si, ut proponis, suspensa apud amplissimos iudices cognitione provocationis, quam te ob id interposuisse dicis, quod decurio nominatus esses, ad duumviratum vocatus es, manifestum est praeiudicium futurae notioni memoratorum iudicum fieri non potuisse. *gord. a. ingenuo. *<>
CJ. 7. 64. 4: Imperatores valer. ,gallien.