Latin
Book 7, lines 7.1.1404-7.1.1418
Justinian, Codex 7.1.1404-1418
Not analysed yet
CJ. 7. 67. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si contra te iure pronuntiatum est nec appellationis imploratum auxilium, intellegis adquiescere te statutis oportere. in sacro enim comitatu nostro timere nihil potuisti. *diocl. et maxim. aa. et cc. diophani. *<a 293 s. xv k. iul. philippopoli aa. conss. >
CJ. 7. 67. 2pr. : Imperator Julianus
His, qui tempore competenti non appellant, redintegrandae audientiae facultas denegetur. omnes igitur, qui contra praefectos urbi, magistros officiorum, magistros militum seu proconsules seu comites orientis seu vicarios seu praefectos augustales vel alium iudicem sub specie formidinis provocationem non arbitrantur interponendam, a revocanda lite pellantur. *iul. a. germaniano pp. *<a 362 emissa xv k. iul. mamertino et nevitta conss. >
CJ. 7. 67. 2. 1: Imperator Julianus
Qui vero vim sustinuerunt contestatione publice proposita, intra dies videlicet legitimos, quibus appellare licet, causas appellationis evidenti adfirmatione distinguant, ut hoc facto tamquam interposita appellatione isdem aequitatis adminicula tribuantur. <a 362 emissa xv k. iul. mamertino et nevitta conss. >
CJ. 7. 68. 0. Si unus ex pluribus appellaverit.
CJ. 7. 68. 1: Imperator Alexander Severus
Si iudici probatum fuerit unam eandemque condemnationem eorum quoque, quorum appellatio iusta pronuntiata est, fuisse nec diversitate factorum separationem accipere, emolumentum victoriae secundum ea quae constituta sunt ad te quoque pertinere non ignorabit. *alex. a. licinio. *<a 223 pp. xiii k. sept. maximo ii et aeliano conss. >
CJ. 7. 68. 2: Imperator Alexander Severus
Si in una eademque causa unus appellaverit eiusque iusta appellatio pronuntiata est, ei quoque prodest qui non appellaverit. quod si aetatis auxilio unus contra sententiam restitutionem impetravit, maiori, qui suo iure non appellaverit, hoc rescriptum non prodest. *alex. a. sereno. *<a 224 s. iii id. sept. iuliano et crispino conss. >
CJ. 7. 69. 0. Si de momentaria possessione fuerit appellatum.
CJ. 7. 69. 1: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Cum de possessione et eius momento causa dicatur, etsi appellatio interposita fuerit, tamen lata sententia sortiatur effectum. ita tamen possessionis reformationem fieri oportet, ut integra omnis proprietatis causa servetur. *valentin. theodos. et arcad. aaa. ad eusignium pp. *<a 386 d. xiiii k. dec. mediolano honorio np. et euodio conss. >
CJ. 7. 70. 0. Ne liceat in una eademque causa tertio provocare vel post duas sententias iudicum, quas definitio praefectorum roboraverit, eas retractare.