Latin
Book 7, lines 7.1.1471-7.1.1478
Justinian, Codex 7.1.1471-1478
Not analysed yet
CJ. 7. 72. 8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
In possessionem rei servandae uxor defuncti vel alii creditores missi dominium ex hac causa tenentes adipisci minime possunt. *diocl. et maxim. aa. et cc. aelidae. *<a 294 sub die vi k. ian. nicomediae cc. conss. >
CJ. 7. 72. 9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum proponas eum contra quem supplicas ex administratione tibi negotiorum obligatum, hunc secundum iuris rationem adito rectore provinciae potes convenire. nam si ad circumscriptionem tui iuris latitat nec defendatur et eum tuum esse debitorem constat, ad exemplum edicti bonorum eius possessionem poteris impetrare: tempore autem transacto etiam venditionem eorum a competenti iudice postulare non prohiberis. *diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio gerontio. *<a 299 d. xiiii k. sept. diocletiano vii et maximiano vi aa. conss. >
CJ. 7. 72. 10pr. : Imperator Justinianus
Cum apud veteres quaestionem ortam invenimus super pecuniis debitis, pro quibus hypothecae non sunt constitutae, propter res ad debitorem pertinentes, dum is severiores creditores formidans sese celaverit, et illi de rebus ad eum pertinentibus competentia ingrediantur iudicia postulentque in possessionem rerum sese transmitti, si etiam alii creditores, quibus obnoxius esse videtur, possint quandam habere communionem in rerum possessione: huiusmodi dubitationem amputantes censemus per praesentem generalem divinam constitutionem, ut, si non omnes huiu smodi debita praetendentes, sed ex his certi ab iudiciali sententia in possessionem rerum mittantur, non solum hi, sed etiam alii omnes talia debita praetendentes eadem commoditate potiantur et possint cum prioribus rerum detentatoribus communionem habere in rebus, de quibus (sicut superius declaratur) prolata fuit sententia. quid enim iustius est, quam omnes, qui ad res debitoris mitti debent ,esse participes huiusmodi commoditatis? *iust. a. iohanni pp. *<a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo. >
CJ. 7. 72. 10. 1: Imperator Justinianus
Ut autem non in perpetuum aliorum neglegentia illi, qui pro suis debitis alacriores creditoribus aliis ostenduntur fuisse, praegraventur, rectum nobis esse videtur tunc communionem habere in possessionem rerum alios creditores, qui non hoc peregisse noscuntur, cum praesentes quidem in una eademque degentes provincia ,in qua et possessores rerum commorantur, intra duorum annorum spatia, absentes autem intra quadriennium creditoribus possessionem antelato modo detinentibus suum debitum certum faciant et expensas secundum quantitatem debitorum persolvant eis, qui sententias consecuti sunt, per sacramentum manifestandas eorum, qui eas adipiscendae gratia possessionis rerum sustinuerunt, quia et secundum debita satis eis fieri explorati iuris est. <a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo. >