Latin
Book 7, lines 7.1.182-7.1.190
Justinian, Codex 7.1.182-190
Not analysed yet
Cum inter veteres dubitabatur, si fideicommissariam libertatem possibile esset relinqui servo, qui adhuc in ventre portaretur et homo fieri speraretur, nos vetus iurgium decidentes libertatis favore censemus et fideicommissariam nec non directam libertatem suam firmitatem habere sive in masculo sive in femina, quae adhuc in ventre vehatur materno, ut cum libertate solem respiciat, etsi mater sua adhuc in servitute constans eum vel eam ediderit. *iust. a. iuliano pp. *<a 530 d. k. oct. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 7. 4. 14. 1: Imperator Justinianus
Sin autem plures creati vel creatae sint, sive unius fecit mentionem sive pluraliter nuncupavit, nihilo minus omnes ad libertatem ad prima veniant cunabula, cum in ambiguis sensibus melius est, et maxime in libertate, favore eius humaniorem amplecti sententiam. <a 530 d. k. oct. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 7. 4. 15: Imperator Justinianus
Ancillam seu servum, cum fideicommissaria libertas eis relicta sit, sancimus, si mora a debitore libertatis facta fuerit, sententia praesidis eripi ad libertatem et nullo facto aut voluntate ab herede expectanda, sed talem habere eos libertatem, quasi ab ipso testatore directis verbis fuerint libertatem consecuti, cum satis impium atque absurdum est heredes testatoris differre voluntates, maxime cum ad libertatem respiciant. *iust. a. iuliano pp. *<a 530 d. k. oct. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 7. 4. 16pr. : Imperator Justinianus
Si quis in suo testamento rogaverit suum heredem ex liberis ancillae suae quam nominaverit unum quem elegerit ad libertatem perducere et, cum ancilla unum vel plures enixa est, heres neque dum superest in libertatem aliquem adduxerit vel, cum deliberat, quis ad libertatem producendus est, ab hac luce fuerit subtractus :dubitabatur ab antiquis, utrumne omnes an quidam aut nemo ex his ad libertatem perveniant. sed veteris quidem iuris altercatio multa sibi super huiusmodi casibus resonavit. *iust. a. iuliano pp. *<a 530 d. xv k. dec. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 7. 4. 16. 1: Imperator Justinianus
Nos autem heredis malignitatem coercentes, si non voluntatem testatoris adimpleverit et mox, cum potuerit, non elegerit unum ex liberis ancillae et eum libertate donaverit, sancimus compelli non solum eum, sed etiam heredes vel successores eius omnes ancillae liberos in libertatem producere. <a 530 d. xv k. dec. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >