Latin
Book 7, lines 7.1.203-7.1.214
Justinian, Codex 7.1.203-214
Not analysed yet
CJ. 7. 5. 0. De dediticia libertate tollenda.
CJ. 7. 5. 1: Imperator Justinianus
Dediticia condicio nullo modo in posterum nostram rem publicam molestare concedatur, sed sit penitus delata, quia nec in usu esse reperimus, sed vanum nomen huiusmodi libertatis circumducitur. nos enim, qui veritatem colimus, ea tantummodo volumus in nostris esse legibus, quae re ipsa obtinent. *iust. a. iuliano pp. *<a 530 d. . . . . . . . lampadio et oreste conss. >
CJ. 7. 6. 0. De latina libertate tollenda et per certos modos in civitatem romanam transfusa.
CJ. 7. 6. 1pr. : Imperator Justinianus
Cum dediticii liberti iam sublati sunt, quapropter imperfecta latinorum libertas incertis vestigiis titubans et quasi per saturam inducta adhuc remanet et non inutilis quidem pars eius deminuitur, quod autem ex ipsa rationabile est, hoc in ius perfectum deducitur? *iust. a. iohanni pp. *<a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 7. 6. 1. 1: Imperator Justinianus
Cum enim latini liberti ad similitudinem antiquae latinitatis, quae in coloniis missa est, videntur esse introducti, ex qua nihil aliud rei publicae nisi bellum accessit civile, satis absurdum est ipsa origine rei sublata imaginem eius derelinqui. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 7. 6. 1. 1a: Imperator Justinianus
Cum igitur multis modis et paene innumerabilibus latinorum introducta est condicio et leges diversae et senatus consulta introducta sunt et ex his difficultates maximae emergebant tam ex lege iunia quam ex largiano senatus consulto nec non ex edicto divi traiani, quorum plenae quidem fuerant nostrae leges, non autem in rebus fuerat eorum experimentum: studiosissimum nobis visum est haec quidem omnia et latinam libertatem resecare, certos autem modus eligere, ex quibus antea quidem latina competebat libertas, in praesenti autem romana defertur condicio, ut his praesenti lege enumeratis et cives romanos nascentibus ceteri omnes modi, per quos latinorum nomen inducebatur, penitus conquiescant et non latinos pariant, sed ut pro nullis habeantur. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post con sulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 7. 6. 1. 1b: Imperator Justinianus
Quis enim patiatur talem esse libertatem, ex qua in ipso tempore mortis in eandem personam simul et libertas et servitium concurrunt et, qui quasi liber moratus est, eripitur non tantum in mortem, sed etiam in servitutem? <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >