Latin
Book 7, lines 7.1.225-7.1.234
Justinian, Codex 7.1.225-234
Not analysed yet
CJ. 7. 6. 1. 5: Imperator Justinianus
Sed et qui domini funus pileati antecedunt vel in ipso lectulo stantes cadaver ventilare videntur, si hoc ex voluntate fiat vel testatoris vel heredis, fiant ilico cives romani. et ne quis vana liberalitate iactare se concedatur, ut populus quidem eum quasi humanum respiciat multos pileatos in funus procedentes adspiciens, omnibus autem deceptis maneant illi in pristina servitute publico testimonio defraudati: fiant itaque et hi cives romani, iure tamen patronatus patronis integro servando. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 7. 6. 1. 6: Imperator Justinianus
Illo procul dubio observando, ut, si quis sive in testamento sive vindicta quendam manumiserit, licet hoc dixerit vel scripserit, quod voluerit esse latinum, supervacua adiectio latinitatis aboleatur et fiat civis romanus, ne modi, qui ab antiqua observatione in civitatem romanam homines producebant, per privatorum voluntates deminui videantur. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 7. 6. 1. 7: Imperator Justinianus
Sed et si sub condicione quidam libertatem suo servo reliquerit et a huc pendente condicione extraneus heres libertatem ei imposuerit, non ut antea latinus, sed civis fiat romanus. et si quidem condicio defecerit, ipsius heredis, qui libertatem imposuit, maneat libertus. sin autem fuerit adimpleta, ne eripiatur forsitan liberis et cognatis ius patronatus, orcinus libertus videatur et ad eum iura patronatus perveniant, cui leges concedunt. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 7. 6. 1. 8: Imperator Justinianus
Illud etiam satis acerbum nobis visum est, quod putabat antiquitas, si in liberali iudicio superatus fuerat servus a domino, deinde servi pretium ab aliquo ei solutum est, in latinitate eum remorari. quemadmodum enim rationabile est et pretio eum perfrui et mortis liberti tempore denuo eum in servitutem deducere, cum non sint ambo casus sibi consentanei? et in praesenti igitur casu libertas romana ei accedat iure patronatus minime subnixa, quia ipse quodammodo sibi libertus invenitur. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 7. 6. 1. 9: Imperator Justinianus
Sed et si quis homini libero suam ancillam in matrimonio collocaverit et dotem pro ea conscripserit, quod solitum est in liberis personis solis procedere, ancilla non latina, sed civis efficiatur romana. si enim hoc, quod frequentissime in cives romanas et maxime in nobiles personas fieri solet, id est dotalis instrumenti conscriptio, et in hac persona adhibita est, necessarium est consentaneum effectum huiusmodi scripturae observari. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >