# Codex 7.1.235-244

Justinian, Codex, Book 7, lines 7.1.235-7.1.244. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/7.1.235

CJ.7.6.1.10: Imperator Justinianus
Similique modo si dominus inter acta quendam servum filium suum nominaverit, voci eius quantum ad liberam condicionem credendum est. si enim ipse tali adfectione fuerat accensus, ut etiam filium servum suum nominare non indignetur, et hoc non secreto neque inter solos amicos, sed etiam actis intervenientibus et quasi in iudicii figura nominaverit, quomodo potest eum servum iterum saltem morientem habere? sed producatur et ipse in civitatem romanam, vera liberalitate et non falso sermone domini sui sustentatus. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.7.6.1.11: Imperator Justinianus
Ille etiam novissimus antiquae latinitatis modus in civitatem romanam translatus eligendus est, si quis instrumenta, ex quibus servus ostendebatur, vel dederit servo vel corruperit. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.7.6.1.11a: Imperator Justinianus
Sed ne furandi occasio servis forsitan detur et sua malignitate in libertatem perveniant, talis modus certa et indubitata probatione manifestetur, ut testibus praesentibus non minus quinque dominus instrumenta vel det famulo suo vel deleat aut alio modo corrumpat. et ex eo igitur modo civitatem romanam ei competere censemus, salvo iure patronatus tam in hac specie quam in ceteris, nisi ubi specialiter hoc patronis denegavimus. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.7.6.1.12: Imperator Justinianus
His tantummodo casibus ex omni iure antiquae latinitatis electis ceteri omnes, qui in libris prudentium vel constitutionibus enumerati sunt, penitus conquiescant nec latini ab eis procedant, sed maneant, ut dictum est, servi in sua condicione nec tali remedio abuti concedantur. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.7.6.1.12a: Imperator Justinianus
Et ne in posterum aliquod ius latinae libertatis nostris legibus incurrat, lex iunia taceat largiano senatus consulto cessante, sileat edictum divi traiani, quod ea sequebatur, et si qua alia lex vel senatus consultum vel etiam constitutio loquitur de latinis, ea inefficax quantum in eam partem remaneat et triplex antea via libertatis, quae multiplices itroducebat ambages, uno directo tramite discat ambulare. quod si aliqua lex vel constitutio libertatis faciet mentionem, non autem latinitatis, ea pro civitate romana loqui intellegatur. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
