Latin
Book 7, lines 7.1.245-7.1.255
Justinian, Codex 7.1.245-255
Not analysed yet
CJ. 7. 6. 1. 13: Imperator Justinianus
Sed si quidem liberti iam mortui sunt, et bona eorum quasi latinorum his quorum intereat adgregata sunt, vel adhuc vivunt, nihil ex hac lege innovetur, sed maneant apud eos iure antiquo firmiter detenta et vindicanda. in futuris autem libertis praesens constitutio locum sibi vindicet. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 7. 7. 0. De servo communi manumisso.
CJ. 7. 7. 1pr. : Imperator Justinianus
In communes servos eorumque libertatem et quando cuidam domino pars libertatem imponentis adcrescit nec ne, et maxime inter milites, qui huiusmodi imponunt libertatem, multa ambiguitas exorta est apud veteres iuris auctores. *iust. a. iuliano pp. *<a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 7. 7. 1. 1: Imperator Justinianus
Et inventa est constitutio apud marcianum in institutionibus divi severi, per quam idem imperator disposuit necessitatem imponi heredi militis comparare partem socii et servum libertate donare. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 7. 7. 1. 1a: Imperator Justinianus
Sed et alia constitutio severi et antonini principum reperta est, ex qua generaliter necessitas imponebatur socio partem suam socio vendere, quatenus libertas servo imponatur, licet nihil lucri ex substantia socii morientis alii socio accedat, pretio videlicet arbitrio praetoris constituendo, secundum ea, quae et ulpianus libro sexto fideicommissorum et paulus libro tertio fideicommissorum refert, ubi et hoc relatum est, quod sextus caecilius iuris antiqui conditor definivit socium per praetorem compelli suam partem vendere, quatenus liber servus efficiatur: quod et Marcellus apud iulianum in eius digestis notat: hocque et Marcellum, cum iulianum notaret, rettulisse palam est. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 7. 7. 1. 1b: Imperator Justinianus
His itaque apud veteres iuris auctores inventis decidentes tales altercationes generaliter sancimus, ut nulla inducatur differentia militis seu privati in servis communibus, sed in omnibus communibus famulis, sive inter vivos sive in ultima dispositione libertatem quis legitimam imponere communi servo voluerit, hoc faciat, necessitatem habente socio vendere partem suam, quantam in servo possidet, sive dimidiam sive tertiam sive quantamcunque, et si plures sint socii, uno ex his libertatem imponere cupiente alios omnes necessitatem habere partes suas, quas in servo possident, vendere ipsi, qui libertatem servo imponere desiderat, vel heredi eius (licet ipse communis servus institutus sit), si hoc moriturus dixerit, ita tamen, ut omnimodo ipse qui partes alias comparavit vel heredes ei us libertatem imponant. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss. >