# Codex 7.1.256-269

Justinian, Codex, Book 7, lines 7.1.256-7.1.269. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/7.1.256

CJ.7.7.1.2: Imperator Justinianus
Sin autem socius vel socii recusaverint pretium accipere, licentiam ei damus offerre hoc per publicas personas et sigillo impresso in aedem sacram deponere et sic habere facultatem servum libertate donare et eum habere plenissimam libertatem et civitate romana perfrui et nullum timere ex sociis. sibi etenim imputent, si, cum liceret lucrari pretium, hoc accipere differunt. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.7.1.3: Imperator Justinianus
Sed ne circa peculium servi aliqua fuerit dubitatio, peculium eius in omnes socios pertinere iubemus ex partibus, pro quibus quisque et dominium servi possidet : licentia concedenda ei, qui libertatem moriens imponit, etiam eius peculium quod ei attingit liberto concedere. iura autem patronatus procul dubio pro suo ordine ad eum venire qui libertatem donavit. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.7.1.4: Imperator Justinianus
Sin autem servus ratiociniis suppositus sit, ne ratiocinia pereant vel libertas impediatur, praesidem provinciae vel competentem iudicem tempus statuere, intra quod debet ratiociniis ante factis et debitis, quae ex his apparuerit, redditis ita ad libertatem venire. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.7.1.5: Imperator Justinianus
Ne autem quantitas servilis pretii sit incerta, sed manifesta, sancimus servi pretium sive ancillae, si nulla arte sunt imbuti, viginti solidis taxari, his videlicet, qui usque ad decimum annum suae venerunt aetatis, in decem tantummodo solidis ponendis: sin autem aliqua arte praediti sunt exceptis notariis et medicis, usque ad triginta solidos pretium eorum redigi sive in masculis sive in feminis. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.7.1.5a: Imperator Justinianus
Sin autem notarius sit vel medicus sive masculus sive femina, notarius quidem usque ad quinquaginta, medicus autem usque ad sexaginta taxetur. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.7.1.5b: Imperator Justinianus
Sin vero eunuchi sint servi communes maiores decem annis, si quidem sine arte sint, in quinquaginta solidos computentur, sin autem artifices, usque ad septuaginta: minores etenim decem annis eunuchos non amplius triginta solidis aestimari volumus. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.7.1.5c: Imperator Justinianus
Et eorum partem competentem socii accipientes libertatem eis per competentes iudices imponere compellentur. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
