# Codex 7.1.270-283

Justinian, Codex, Book 7, lines 7.1.270-7.1.283. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/7.1.270

CJ.7.7.1.6: Imperator Justinianus
Sin autem, uno ex sociis libertatem sive imponere sive relinquere servo cupiente et pretium dante alter vel alteri ex his ipsi velle dixerint libertatem imponere et pretium dare, melior quidem causa erit eius, qui primus ad hanc rationem pietatis perveniet. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.7.1.6a: Imperator Justinianus
Si tamen sub obtentu libertatis et ipsi ad haec prosiluerint, tunc iudicem competentem omnes compellere sine pretio ei libertatem imponere: peculio quidem in omnes secundum partem dominii distribuendo, iura autem patronatus secundum sui naturam omnibus qui libertatem imposuerunt aequaliter habentibus. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.7.1.7: Imperator Justinianus
Ius enim adcrescendi, quod antiqua iura in communibus servis manumittendis introducebant, nullius esse momenti nec in posterum frequentari penitus concedimus. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.7.2pr.: Imperator Justinianus
Cum apud omnes iuris peritos hoc placitum est, ut servus communis apud unumquemque dominum partim sit proprius partim alienus, ut ex hac causa possit et ipse legato honorari et ipse legari, huiusmodi incidit quaestio. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. constantinopoli xv k. dec. lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.7.2.1: Imperator Justinianus
Duo vel plures domini communem servum habebant, sed unus ex his ipsi servo suam partem quam in eo habebat legavit. et semel accepta dubitationis occasione hoc vetustas in magnum extollit certamen. <a 530 d. constantinopoli xv k. dec. lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.7.2.2: Imperator Justinianus
Cum igitur nos sensum huiusmodi legati crebra indagatione adgredientes duplicem esse eum opinamur: aut enim putavit testator liberum fieri posse ex parte servum , qui huiusmodi legatum ei reliquit, aut, si hoc minime cogitavit, adfectu socii fecit, ut ei adquiratur, heredes autem suos eundem servum possidere minime voluit, ut sit manifestum a suo patrimonio penitus esse eum alienatum: in tali itaque comparatione nos, qui fautores libertatis sumus, sic ambiguam testatoris interpretamur voluntatem, tamquam si voluit eum libertate in suam partem donare. <a 530 d. constantinopoli xv k. dec. lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.7.2.3: Imperator Justinianus
Et cum iam de communibus servis manumittendis statuimus, quid in huiusmodi casibus fieri oportet, ex illius sanctionis tenore et huiusmodi species sit definita. fiat itaque liber, ex parte quidem testatoris secundum eius voluntatem, ex altera autem parte ex nostra definitione, pretio secundum praedictae constitutionis tenorem vel sociis ab herede praestando vel, si accipere noluerint, tam offerendo quam signando et periculo eorum deponendo, cum sat abundeque imperiale est humaniorem sententiam pro durioribus sequi. <a 530 d. constantinopoli xv k. dec. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
