Latin
Book 7, lines 7.1.358-7.1.378
Justinian, Codex 7.1.358-378
Not analysed yet
CJ. 7. 13. 3: Imperator Constantinus
Si quis servus raptus virginis facinus dissimulatione praeteritum aut pactione transmissum detulerit in publicum, libertate donetur. *const. a. ad pop. *<a 320 d. prid. k. april. aquileia constantino c. conss. >
CJ. 7. 13. 4: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Si desertorem servus prodiderit, libertate donetur. *grat. valentin. et theodos. aaa. ad syagrium pp. *<a 380 pp. id. iul. romae gratiano v et theodosio aa. conss. >
CJ. 7. 14. 0. De ingenuis manumissis.
CJ. 7. 14. 1: Imperator Alexander Severus
Si ingenuum te et testamento manumissum esse dicas, apud suos iudices causam agere debes, si tamen iustum contradictorem habes, id est eum, qui se patronum tuum esse dicit, memor senatum censuisse, ut, qui post manumissionem originem repetierint, ea quae de domo manumissoris habent ibi relinquant. in qua causa etiam legata ut liberto data esse iuris prudentibus placuit. *alex. a. phileto. *<>
CJ. 7. 14. 2: Imperator Gordianus
Ingenuam natam neque nutrimentorum sumptus neque servitutis obsequium faciunt ancillam neque manumissio libertinam. *gord. a. pompeiae. *<a 240 pp. v id. mai. sabino ii et venusto conss. >
CJ. 7. 14. 3: Imperator Philippus
Si aviam tuam manumissam postea ingenuam sollemniter constitit statumque eius iustae sententiae tuetur auctoritas, filios eius quamvis ante sententiam susceptos ingenuam libertatem non immerito flagitare, si cum peritioribus tractatum habuisses, facile cognosceres. *philipp. a. felic. *<>
CJ. 7. 14. 4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum cognatum tuum ingenuum, factum palmyrene factionis dominatione velut captivum, distractum esse dicas, praeses provinciae ingenuitatis suae reddi eum efficiet. *diocl. et maxim. aa. et cc. agrippae. *<a 293 s. iiii id. ian. aa. conss. >
CJ. 7. 14. 5pr. : Imperatores Diocletianus, Maximianus
Defamari statum ingenuorum seu errore seu malignitate quorundam periniquum est, praesertim cum adfirmes diu praesidem unum atque alterum interpellatum a te vocitasse diversam partem, ut contradictionem faceret, si defensionibus suis confideret. *diocl. et maxim. aa. et cc. crescenti. *<a 293 d. prid. non. april. aa. conss. >
CJ. 7. 14. 5. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Unde constat merito rectorem provinciae commotum adlegationibus tuis sententiam dedisse, ne de cetero inquietudinem sustineres. <a 293 d. prid. non. april. aa. conss. >
CJ. 7. 14. 5. 2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si igitur adhuc diversa pars perseverat in eadem obstinatione, aditus praeses provinciae ab iniuria temperari praecipiet. <a 293 d. prid. non. april. aa. conss. >
CJ. 7. 14. 6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Scientis condicionem liberum non posse fieri servum evidentissimi iuris est. cum igitur proponas patrem pupillorum, quorum precibus fecisti mentionem, velut liberum te penes se habuisse, ministerium, licet in actu longi temporis, non praecedente vero titulo, quibus dominia quaeri solent, mutare tuam condicionem minime potuit. *diocl. et maxim. aa. et cc. dionysio. *<a 293 s. vii k. mai. aa. conss. >