# Codex 7.1.398-409

Justinian, Codex, Book 7, lines 7.1.398-7.1.409. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/7.1.398

CJ.7.15.1pr.: Imperator Justinianus
Sancimus, si proprietarius servo, cuius usus fructus ad alium pertinebat, libertatem imposuit, non secundum antiquam observationem et libertatem cadere et eum sine domino intellegi esse, sed nec inveniri personam, cui res ad se venientes adquirat: sed si tam proprietarius quam usufructuarius libertatem ei consentientes imposuerant, pleno iure liberum eum effici et, si quid postea sibi adquisierit, hoc in bonis suis habere. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.15.1.1: Imperator Justinianus
Sin autem proprietarius solus libertatem imposuerit usufructuario minime consentiente, sit quidem ille, qui libertatem a proprietario accepit, inter libertos proprietarii connumeratus et, si quid in medio possedit, hoc sibi adquirat, sibi habeat, suae posteritati relinquat, salvo patronatus iure per omnia custodiendo , nisi et hoc ei legibus fuerit remissum. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.15.1.1a: Imperator Justinianus
Ipse tamen libertus quasi servus apud usufructuarium permaneat, donec usufructuarius vivit vel usus fructus non legitimo modo peremptus est. etenim si finem usus fructus quocumque modo accipiat, tunc facultas ei tribuitur quo maluerit degere modo. si vero adhuc superstite usufructuario ab hac luce fuerit libertus exemptus, hereditas eius legitimum tramitem sequatur. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.15.1.2: Imperator Justinianus
Sin autem usufructuarius tantummodo libertatem imposuerit, si quidem hoc modo, ut cedat usu fructu proprietario, plenissimum ius habeat in servo proprietarius et omnia ei servus adquirat secundum ea, quae generaliter in servos et dominos constituta sunt. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.15.1.2a: Imperator Justinianus
Sin vero gratias agendo usufructuarius eum ab usu fructu liberaverit et libertate donaverit, tunc maneat quidem servus proprietario suo adnexus, sed non necessitas ei imponatur, donec vivit usufructuarius vel usus fructus constare potest, observare proprietarium et quaedam ministeria ei adimplere, sed iudices nostri eum in quiete tueantur. post usufructuarii autem mortem vel usus fructus quocumque modo interemptionem tunc serviat quidem domino et omnia, quae in medio ad eum perveniant, haec suo domino adquirat. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.15.1.2b: Imperator Justinianus
Et sit ex nostra constitutione haec separatio inter servos et liberos et non secundum ius antiquum idem servus remaneat et nullum respiciat dominum. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
