Latin
Book 7, lines 7.1.41-7.1.83
Justinian, Codex 7.1.41-83
Not analysed yet
CJ. 7. 41. 0. De adluvionibus et paludibus et de pascuis ad alium statum translatis.
CJ. 7. 42. 0. De sententiis praefectorum praetorio.
CJ. 7. 43. 0. Quomodo et quando iudex sententiam proferre debet praesentibus partibus vel una absente.
CJ. 7. 44. 0. De sententiis ex periculo recitandis.
CJ. 7. 45. 0. De sententiis et interlocutionibus omnium iudicum.
CJ. 7. 46. 0. De sententia, quae sine certa quantitate prolata est.
CJ. 7. 47. 0. De sententiis, quae pro eo quod interest proferuntur.
CJ. 7. 48. 0. Si non a competenti iudice iudicatum esse dicatur.
CJ. 7. 49. 0. De poena iudicis, qui male iudicavit, vel eius, qui iudicem vel adversarium corrumpere curavit.
CJ. 7. 50. 0. Sententiam rescindi non posse.
CJ. 7. 51. 0. De fructibus et litis expensis.
CJ. 7. 52. 0. De re iudicata.
CJ. 7. 53. 0. De exsecutione rei iudicatae.
CJ. 7. 54. 0. De usuris rei iudicatae.
CJ. 7. 55. 0. Si plures una sententia condemnati sunt.
CJ. 7. 56. 0. Quibus res iudicata non nocet.
CJ. 7. 57. 0. Comminationes epistulas programmata subscriptiones auctoritatem rei iudicatae non habere.
CJ. 7. 58. 0. Si ex falsis instrumentis vel testimoniis iudicatum erit.
CJ. 7. 59. 0. De confessis.
CJ. 7. 60. 0. Inter alios acta vel iudicata aliis non nocere.
CJ. 7. 61. 0. De relationibus.
CJ. 7. 62. 0. De appellationibus et consultationibus.
CJ. 7. 63. 0. De temporibus et reparationibus appellationum seu consultationum.
CJ. 7. 64. 0. Quando provocare necesse non est.
CJ. 7. 65. 0. Quorum appellationes non recipiantur.
CJ. 7. 66. 0. Si pendente appellatione mors intervenerit.
CJ. 7. 67. 0. De his qui per metum iudicis non appellaverunt.
CJ. 7. 68. 0. Si unus ex pluribus appellaverit.
CJ. 7. 69. 0. Si de momentaria possessione fuerit appellatum.
CJ. 7. 70. 0. Ne liceat in una eademque causa tertio provocare vel post duas sententias iudicum, quas definitio praefectorum roboraverit, eas retractare.
CJ. 7. 71. 0. Qui bonis cedere possunt.
CJ. 7. 72. 0. De bonis auctoritate iudicis possidendis seu venumdandis et de separationibus.
CJ. 7. 73. 0. De privilegio fisci.
CJ. 7. 74. 0. De privilegio dotis.
CJ. 7. 75. 0. De revocandis his quae per fraudem alienata sunt.
CJ. 7. 1. 0. De vindicta libertate et apud consilium manumissione.
CJ. 7. 1. 1: Imperator Antoninus
Eorum, qui apud consilium manumittuntur, post causam ab iudicibus probatam et manumissionem secutam non solet status in dubium vocari, si dicantur falsa demonstratione liberati. *ant. a. tertio. *<a 211 pp. non. oct. gentiano et basso conss. >
CJ. 7. 1. 2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nihil civitati romanae semel praestitae vel addere vel detrahere secundam manumissionem potuisse certissimum est. *diocl. et maxim. aa. et cc. sallustio. *<a 293 d. prid. k. mai aa. conss. >
CJ. 7. 1. 3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nec mulierem per maritum nec alium per procuratorem vindicta manumittere posse non est ambigui iuris. *diocl. et maxim. aa. et cc. attiae. *<>