Latin
Book 7, lines 7.1.584-7.1.596
Justinian, Codex 7.1.584-596
Not analysed yet
CJ. 7. 21. 4. 1: Imperator Alexander Severus
Quod si prius, quam id spatium temporis excederet, agere coepisti, et peculium eius more iudiciorum persequi et cum manumissis ordinata lite secundum formam edicti experiri non prohiberis. <a 228 pp. v id. iun. modesto et probo conss. >
CJ. 7. 21. 5: Imperator Gordianus
Quod est constitutum post quinquennium de statu defunctorum quaestionem incipere non posse, ad speciem emancipationis, iure nec ne perfecta sit, minime pertinet. *gord. a. severo. *<>
CJ. 7. 21. 6pr. : Imperatores valer. ,gallien.
Si mater tua quasi ingenua communi opinione vixit et quinquennium a die mortis eius excessit, potes rem publicam et pupillos, si tibi status quaestionem movere temptaverint, nota praescriptione repellere. *valer. et gallien. aa. pollae. *<a 260 pp. vi id. iun. saeculare ii et donato conss. >
CJ. 7. 21. 6. 1: Imperatores valer. ,gallien.
An autem pro ingenua in diem mortis egerit, in iudicio requiretur. quod si varietas interveniat, posteriora tempora spectari convenit. <a 260 pp. vi id. iun. saeculare ii et donato conss. >
CJ. 7. 21. 7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si pater tuus veluti ingenuus vixit nec status controversiam, quasi fisci servus esset, apud praesidem provinciae, qui super huiusmodo quaestionibus iudicare solet, sed apud curatorem rei publicae non competentem iudicem passus est, postque mortem eius quinquennium fluxit, status tuus ex praescriptione, quae ex senatus consulto emanat, protectus est. *diocl. et maxim. aa. heliodoro. *<>
CJ. 7. 21. 8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Repetitio peculii rerum servi tui, si nullo iusto titulo intercedente corpora ab aliquo possideantur, nulla temporis praescriptione mutilabitur. nec enim senatus consultum, quo super non retractandis defunctorum statibus sancitum est, intervenit, si defunctus in fuga conversatus atque latitans decessit. *diocl. et maxim. aa. et cc. theodoro. *<a 299? d. x k. dec. mel. diocletiano et maximiano aa. conss. >
CJ. 7. 22. 0. De longi temporis praescriptione, quae pro libertate et non adversus libertatem opponitur.