Latin
Book 7, lines 7.1.609-7.1.622
Justinian, Codex 7.1.609-622
Not analysed yet
CJ. 7. 24. 1. 1: Imperator Justinianus
Sed ne servi vel adscripticii putent sibi impunitum esse tale conamen, quod maxime in adscripticios verendum est, ne liberarum mulierum nuptiis ab his excogitatis paulatim huiusmodi hominum condicio decrescat, sancimus, si quid tale fuerit vel a servo vel adscripticio perpetratum, liberam habere potestatem dominium eius sive per se sive per praesidem provinciae talem servum vel adscripticium castigatione competenti corrigere et abstrahere a tali muliere. quod si neglexerit, sciat in suum damnum huiusmodi desidiam reversuram. <a 531-534 >
CJ. 7. 25. 0. De nudo ex iure quiritium tollendo.
CJ. 7. 25. 1: Imperator Justinianus
Antiquae subtilitatis ludibrium per hanc decisionem expellentes nullam esse differentiam patimur inter dominos, apud quos vel nudum ex iure quiritium vel tantummodo in bonis reperitur, quia nec huiusmodi esse volumus distinctionem nec ex iure quiritum nomen, quod nihil aenigmate discrepat nec umquam videtur neque in rebus apparet, sed est vacuum et superfluum verbum, per quod animi iuvenum, qui ad primam veniunt legum audientiam, perterriti ex primis eorum cunabulis inutiles legis antiquae dispositiones accipiunt. sed sit plenissimus et legitimus quisque dominus sive servi sui sive aliarum rerum ad se pertinentium. *iust. a. iuliano pp. *<a 530-531 >
CJ. 7. 26. 0. De usucapione pro emptore vel transactione.
CJ. 7. 26. 1: Imperator Antoninus
Mancipia tua si ab eis distracta sunt, qui ius vendendi non habuerunt, vindicare ea potes. nec enim usucapi ab emptoribus potuerunt, cum illicita venditione furtum contractum sit. *ant. a. flaviano. *<a 213 pp. id. aug. anonino a. iiii et balbino conss. >
CJ. 7. 26. 2: Imperator Alexander Severus
Si contra defuncti voluntatem servos, quos propter perfectae artis peritiam heredibus suis defunctus servari testamento praecepit, tutores vendiderunt, usucapi non potuerunt. *alex. a. Marcellino. *<a 224 d. v non. mart. iuliano et crispino conss. >
CJ. 7. 26. 3: Imperator Alexander Severus
Si matrem eius, cuius nomine quaestionem pati dicis, bona fide emptam possidere coepisti, etiamsi ipsa in causam furtivam incidit, tamen postea conceptum apud te partum usucapere potuisti. *alex. a. nepotillae. *<>
CJ. 7. 26. 4: Imperator Alexander Severus
Venditioni ancillae consensum dedisse diversam partem si probaveris, retractando contractum, quem ipsa ratum habuit, non audietur. sed et hac probatione cessante si bona fide emptam ancillam venditore bona fide distrahente temporis spatio usuceperis, intentio proprietatem vindicantis tenere non potest. *alex. a. achilleo. *<pp. iii id. april. >