# Codex 7.1.623-641

Justinian, Codex, Book 7, lines 7.1.623-7.1.641. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/7.1.623

CJ.7.26.5pr.: Imperator Gordianus
Si partem possessionis mala fide possessor venumdedit, id quidem, quod ab ipso tenetur, omnimodo cum fructibus recipi potest, portio autem, quae distracta est, ita demum recte petitur a possidente, si sciens alienam comparavit vel bona fide emptor nondum complevit usucapionem. * gord. a. marino. * <a 238 pp. xii k. april. pio et pontiano conss.>
CJ.7.26.5.1: Imperator Gordianus
Violenter autem possessione amissa, priusquam in domini potestatem perveniat, usucapio emptori, etsi bona fide mercatus est, non competit. <a 238 pp. xii k. april. pio et pontiano conss.>
CJ.7.26.6: Imperator Philippus
Cum sit probatum rem pignori fuisse obligatam et postea a debitore distractam, palam est non potuisse eam quasi furtivam usucapi. * philipp. a. cum consilio collocutus dixit: * < s. die et consule.>
CJ.7.26.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sciens servum alienum citra domini voluntatem venumdans furtum committit. quod rei vitium, priusquam ad dominum eius revertatur possessio, non permittit usucapionem fieri, licet bona fide possideatur. * diocl. et maxim. aa. et cc. pecudi. * <a 294 d. v id. febr. cc. conss.>
CJ.7.26.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ex causa transactionis habentes iustam causam possessionis usucapere possunt. * diocl. et maxim. aa. et cc. severo. * <a 294 >
CJ.7.26.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Eum, qui a pupillo sine tutoris auctoritate distrahente comparavit, nullum temporis spatium defendit. sed si locupletior factus emptoris pecunia post pubertatem occasionem iuris ad iniquum trahat compendium, doli mali submovebitur exceptione. * diocl. et maxim. aa. et cc. gaio. * <a 294 s. viii id. dec. cc. conss.>
CJ.7.27.0. De usucapione pro donato.
CJ.7.27.1: Imperator Alexander Severus
Sive fuit dominus, qui tibi loca de quibus supplicasti donavit, sive a non domino bona fide donata suscepisti eaque usucepisti, auferri tibi quod iure quaesitum est non potest. * alex. a. macedonio. * <pp. v id. mart.>
CJ.7.27.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Donantem ancillam alienam nihil domino deminuere non est ambigui iuris: furtum etiam contrahere citra voluntatem domini contractantem, ut eius rei nec usucapio possit procedere. * diocl. et maxim. aa. et cc. capitoni. * <a 293 s. v id. april. aa. conss.>
CJ.7.27.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Irritam facere donationem perfectam nemini licet. utque hoc verum est, sic error falsae causae ratione fidei bonae non defenditur. quod et in dominio pro usucapione quaerendo servatur. * diocl. et maxim. aa. et cc. rhodano. * <>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
