Latin
Book 7, lines 7.1.642-7.1.661
Justinian, Codex 7.1.642-661
Not analysed yet
CJ. 7. 28. 0. De usucapione pro dote.
CJ. 7. 28. 1: Imperator Alexander Severus
Res mobiles in dotem datae, quamvis alienae, si sine vitio tamen fuerunt, a bona fide accipiente pro dote usucapiuntur. *alex. a. taurino. *<>
CJ. 7. 29. 0. De usucapione pro herede.
CJ. 7. 29. 1: Imperator Antoninus
Cum pro herede usucapio locum non habeat, intellegis neque matrem tuam, cui heres extitisti, neque te usu mancipia ex ea causa capere posse. *ant. a. zoilo. *<a 215 pp. vii k. iul. romae laeto et cereale conss. >
CJ. 7. 29. 2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nihil pro herede posse usucapi suis existentibus heredibus obtinuit. *diocl. et maxim. aa. et cc. marinae. *<a 293 pp. v k. febr. aa. conss. >
CJ. 7. 29. 3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Opinione falsa mortis pro herede possessio rerum absentis procedere non potest. *diocl. et maxim. aa. et cc. diocletiano. *<>
CJ. 7. 29. 4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Usucapio non praecedente vero titulo procedere non potest nec prodesse neque tenenti neque heredi eius potest, nec obtentu velut ex hereditate, quod alienum fuit, domini intentio ullo longi temporis spatio absumitur. *diocl. et maxim. aa. et cc. serapioni. *<a 294 d. vii k. ian. cc. conss. >
CJ. 7. 30. 0. Communia de usucapionibus.
CJ. 7. 30. 1: Imperator Alexander Severus
Qui ex conducto possidet, quamvis corporaliter teneat, non tamen sibi, sed domino rei creditur possidere. neque enim colono vel conductori praediorum longae possessionis praescriptio quaeritur. *alex. a. sabino. *<a 226 pp. vii k. april. alexandro a. ii et Marcello conss. >
CJ. 7. 30. 2: Imperator Alexander Severus
Iam pridem quidem mancipium, de quo supplicas, comparasse te dicis: sed si cogitaveris fisci mei rem usucapi non posse, respondere te actionibus fisci mei intellegis nec alias posse proprietatem obtinere, quam si non ex ancilla fiscali natum fuisse constiterit. *alex. a. onesimae. *<a 231 pp. non. mart. pompeiano et peligno conss. >
CJ. 7. 30. 3: Imperator Alexander Severus
Si mala fide servum tuum sciens antiochus tenuit, intentionem tuam contra successorem eius, licet bona fide possidet, propter initii vitium usucapio non absumpsit. *alex. a. pantherio. *<>
CJ. 7. 31. 0. De usucapione transformanda et de sublata differentia rerum mancipi et nec mancipi.