# Codex 7.1.670-684

Justinian, Codex, Book 7, lines 7.1.670-7.1.684. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/7.1.670

CJ.7.31.1.4: Imperator Justinianus
Ita etenim ampliatur quidem longi temporis materia, quae ei subdita est, minuitur autem usucapionum compendiosa dominis iactura et eius iura nocentia. <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.7.31.1.5: Imperator Justinianus
Cum etiam res dividi mancipi et nec mancipi sane antiquum est et merito antiquari oportet, sit et rebus et locis omnibus similis ordo, inutilibus ambiguitatibus et differentiis sublatis. <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.7.32.0. De adquirenda et retinenda possessione.
CJ.7.32.1: Imperatores Severus, Antoninus
Per liberam personam ignoranti quoque adquiri possessionem et, postquam scientia intervenerit, usucapionis condicionem inchoari posse tam ratione utilitatis quam iuris pridem receptum est. * sev. et ant. aa. attico. * <a 196 pp. vi k. dec. dextro ii et prisco conss.>
CJ.7.32.2: Imperator Alexander Severus
Minus instructus est, qui te sollicitum reddidit, quasi in vacuam possessionem eius, quod per procuratorem emisti, non sis inductus, cum ipse proponas diu te in possessione fuisse omniaque ut dominum gessisse. licet enim instrumento non sit comprehensum, quod tibi tradita sit possessio, ipsa tamen rei veritate id consecutus es, si sciente venditore in possessione fuisti. * alex. a. gauro. * <>
CJ.7.32.3: Imperator dec.
Donatarum rerum a quacumque persona infanti vacua possessio tradita corpore quaeritur. quamvis enim sint auctorum sententiae dissentientes, tamen consultius videtur interim, licet animi plenus non fuisset adfectus, possessionem per traditionem esse quaesitam: alioquin, sicuti viri consultissimi papiniani responso continetur, ne quidem per tutorem possessio infanti poterit adquiri. * dec. a. rufo. * <a 250 pp. v k. april. decio a. ii et grato conss.>
CJ.7.32.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Licet possessio nudo animo adquiri non possit, tamen solo animo retineri potest. si igitur desertam praediorum possessionem non derelinquendi adfectione transacto tempore non coluisti, sed ex metus necessitate culturam eorum distulisti, praeiudicium tibi ex transmissi temporis iniuria generari non potest. * diocl. et maxim. aa. nepotianae. * <a 290 pp. k. aug. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.7.32.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum nemo causam sibi possessionis mutare possit proponasque colonum nulla extrinsecus accedente causa ex colendi occasione ad iniquae venditionis vitium esse prolapsum, praeses provinciae inquisita fide veri domini tui ius convelli non sinet. * diocl. et maxim. aa. mennoni. * <>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
