# Codex 7.1.734-745

Justinian, Codex, Book 7, lines 7.1.734-7.1.745. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/7.1.734

CJ.7.33.12.1: Imperator Justinianus
Sancimus itaque debere in huiusmodi specie utriusque personae tam petentis quam possidentis spectari domicilium, ut tam is qui dominii vel hypothecae quaestionem inducit quam is qui res possidet domicilium in uno habeant loco, id est in una provincia. hoc etenim nobis magis eligendum videtur, ut non civitate concludatur domicilium, sed magis provincia, et si uterque domicilium in eadem habet provincia, causam inter praesentes esse videri et decennio agentem excludi. <a 531 d.V k.Dec.Constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc. >
CJ.7.33.12.2: Imperator Justinianus
De rebus autem, de quibus dubitatio est, nulla erit differentia, sive in eadem provincia sint sive in vicina vel trans mare positae et longo spatio separatae. <a 531 d.V k.Dec.Constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc. >
CJ.7.33.12.3: Imperator Justinianus
Sin autem non in eadem provincia uterque domicilium habeat, sed alter in alia, alius in altera, tunc ut inter absentes causam disceptari et locum esse viginti annorum exceptioni. nihil enim prohibet, sive in eadem provincia res constitutae sint sive in alia, super his controversiam in iudicio provinciali moveri et multo magis in hac florentissima civitate. <a 531 d.V k.Dec.Constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc. >
CJ.7.33.12.3a: Imperator Justinianus
Quid enim prodest in ipsa provincia esse possessionem an in alia, cum ius vindicationis incorporale est et, ubicumque res positae sunt, et dominium earum et vinculum ad dominum vel creditorem possit reverti? ideo enim nostri maiores subtilissimo animo et divino quodam motu ad actiones et earum iura pervenerunt, ut incorporales constitutae possint ubicumque ius suum et effectum corporalem extendere. <a 531 d.V k.Dec.Constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc. >
CJ.7.33.12.3b: Imperator Justinianus
Sit igitur secundum hanc definitionem causa perfectissime composita et nemo posthac dubitet, neque inter praesentes neque inter absentes quid statuendum sit, ut bono initio et possessione tenentis et utriusque partis domicilio requisito sit expedita quaestio pro rebus ubicumque positis, nulla scientia vel ignorantia expectanda, ne altera dubitationis inextricabilis oriatur occasio. <a 531 d.V k.Dec.Constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc. >
CJ.7.33.12.4: Imperator Justinianus
Eodem observando et si res non soli sint, sed incorporales, quae in iure consistunt, veluti usus fructus et ceterae servitutes. <a 531 d.V k.Dec.Constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc. >

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
