# Codex 7.1.817-829

Justinian, Codex, Book 7, lines 7.1.817-7.1.829. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/7.1.817

CJ.7.39.0. De praescriptione xxx vel xl annorum.
CJ.7.39.1pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum adseveras te absente eos, qui oculos praediis tuis imposuerant, operam dedisse, ut annonariae collationis praetextu vili pretio ab officio praesidali praedia tua distraherentur, si legitimi temporis spatium ex venditionis die fluxit, qui provinciam regit inter vos cognoscet et, quod publico iure praescriptum est, statuet. * diocl. et maxim. aa. arrianae. * <>
CJ.7.39.1.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si autem nondum ex die publicae venditionis legitimum tempus transmissum sit, iudex examinatis adlegationibus tuis quod rei qualitas dictaverit sequetur, non ignarus, si iniustam esse emptionem perspexerit, pretium, quod pro vitioso contractu datum est, secundum principalium statutorum tenorem mala fide emptoribus restitui non oportere. <>
CJ.7.39.2pr.: Imperatores Valentinianus, Valens
Male agitur cum dominis praediorum, si tanta precario possidentibus praerogativa defertur, ut eos post quadraginta annorum spatia qualibet ratione decursa inquietare non liceat, cum lex constantiniana iubeat ab his possessionis initium non requiri, qui sibi potius quam alteri possederunt, eos autem possessores non convenit appellari, qui ita tenent, ut ob hoc ipsum solitam debeant praestare mercedem. * valentin. et valens aa. ad volusianum pu. * <a 365 d. viiii k. aug. valentiniano et valente aa. conss.>
CJ.7.39.2.1: Imperatores Valentinianus, Valens
Nemo igitur, qui ad possessionem conductor accedit, diu alienas res tenendo ius sibi proprietatis usurpet, ne cogantur domini aut amittere quod locaverunt aut conductores utiles sibi fortassis excludere aut annis omnibus super dominio suo publice protestari. <a 365 d. viiii k. aug. valentiniano et valente aa. conss.>
CJ.7.39.3pr.: Imperatores Honorius, Theodosius
Sicut in rem speciales, ita de universitate ac personales actiones ultra triginta annorum spatium minime protendantur. sed si qua res vel ius aliquod postuletur vel persona qualicumque actione vel persecutione pulsetur, nihilo minus erit agenti triginta annorum praescriptio metuenda: eodem etiam in eius valente persona, qui pignus vel vel hypothecam non a suo debitore, sed ab alio per longum tempus possidente nititur vindicare. * honor. et theodos. aa. asclepiodoto pp. * <a 424 d. xviii k. dec. constantinopoli victore cons.>
CJ.7.39.3.1: Imperatores Honorius, Theodosius
Quae ergo ante non motae sunt actiones, triginta annorum iugi silentio, ex quo competere iure coeperunt, vivendi ulterius non habeant facultatem. nec sufficiat precibus oblatis speciale quoddam, licet per adnotationem, promeruisse responsum, vel etiam iudiciis adlegasse, nisi adlegato sacro rescripto aut in iudicio postulatione deposita fuerit subsecuta per exsecutorem conventio. <a 424 d. xviii k. dec. constantinopoli victore cons.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
