Latin
Book 7, lines 7.1.830-7.1.843
Justinian, Codex 7.1.830-843
Not analysed yet
CJ. 7. 39. 3. 1a: Imperatores Honorius, Theodosius
Non sexus fragilitate, non absentia, non militia contra hanc legem defendenda, sed pupillari aetate dumtaxat, quamvis sub tutoris defensione consistit, huic eximenda sanctioni nam cum ad eos annos pervenerit, qui ad sollicitudinem pertinent curatoris, necessario eis similiter ut aliis annorum triginta intervalla servanda sunt. <a 424 d. xviii k. dec. constantinopoli victore cons. >
CJ. 7. 39. 3. 2: Imperatores Honorius, Theodosius
Hae autem actiones annis triginta continuis extinguantur, quae perpetuae videbantur, non illae, quae antiquitus temporibus limitantur. <a 424 d. xviii k. dec. constantinopoli victore cons. >
CJ. 7. 39. 3. 3: Imperatores Honorius, Theodosius
Post hanc vero temporis definitionem nulli movendi ulterius facultatem patere censemus, etiamsi se legis ignorantia excusare temptaverit. <a 424 d. xviii k. dec. constantinopoli victore cons. >
CJ. 7. 39. 4pr. : Imperator Anastasius
Omnes nocendi quibuslibet modis artes omnibus amputantes cunctas quidem temporales exceptiones, quae ex vetere iure vel principalibus decretis descendunt, tamquam si per hanc legem specialiter ac nominatim fuissent enumeratae, cum suo robore durare et suum cunctis, quibus competunt vel in posterum competere valuerint, pro suo videlicet tenore praesidium in perpetuum deferre decernimus. *anastas. a. matroniano pp. *<a 491 d. iiii k. aug. constantinopoli olybrio cons. >
CJ. 7. 39. 4. 1: Imperator Anastasius
Quidquid autem praeteritarum praescriptionum vel verbis vel sensibus minus continetur, implentes per hanc in perpetuum valituram legem sancimus, ut, si quis contractus, si qua actio, quae, cum non esset expressim saepe dictis temporalibus praescriptionibus concepta, quorundam tamen vel fortuita vel excogitata interpretatione saepe dictarum exceptionum laqueos evadere posse videatur, huic saluberrimae nostrae sanctioni succumbat et quadraginta curriculis annorum procul dubio sopiatur, nullumque ius privatum vel publicum in quacumque causa in quacumque persona, quod praedictorum quadraginta annorum extinctum est iugi silentio, moveatur. <a 491 d. iiii k. aug. constantinopoli olybrio cons. >
CJ. 7. 39. 4. 2: Imperator Anastasius
Sed quicumque super quolibet iure, quod per memoratum tempus inconcussum et sine ulla re ipsa illata iudiciaria conventione possedit, superque sua condicione, qua per idem tempus absque ulla iudiciali sententia simili munitione potitus est ,sit liber et praesentis saluberrimae legis plenissima munitione securus. <a 491 d. iiii k. aug. constantinopoli olybrio cons. >
CJ. 7. 39. 5: Imperator Anastasius
Praescriptionem quadraginta annorum ab his, qui ad curialem condicionem vocantur ,opponi non patimur, sed genitalem statum semper eos agnoscere compelli sancimus. sacra etenim nostrae pietatis lex de aliis loquitur condicionibus nec anterioribus constitutionibus per eandem novellam legem derogatur, quae manifestissime curiales et liberos eorum explosis temporalibus praescriptionibus patriis suis reddi praecipiunt. *anastas. a. ad thomam pp. per illyricum. *<>