# Codex 7.1.878-891

Justinian, Codex, Book 7, lines 7.1.878-7.1.891. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/7.1.878

CJ.7.39.8.2: Imperator Justinianus
Sed haec super illis detentoribus censemus, qui sine violentia eandem rem nancti sunt. nam si quis violenter eam abstulit, omnimodo licebit priori possessori sine ulla distinctione eam vindicare. <a 528 d. iii id. dec. constantinopoli dn. iustiniano a. ii cons.>
CJ.7.39.8.3: Imperator Justinianus
Sed et si quis non per vim, sed sententia iudicis eam detinuit, ea tamen occasione, quod absens prior possessor et ad litem vocatus minime respondit, licebit ei ad similitudinem ceterorum, qui rei dominium habent, intra annum se offerenti cautionemque suscipiendae litis danti eandem rem recipere superque ea cognitionalia subire certamina. <a 528 d. iii id. dec. constantinopoli dn. iustiniano a. ii cons.>
CJ.7.39.8.4: Imperator Justinianus
Exceptionem etiam triginta vel quadraginta annorum in illis contractibus, in quibus usurae promissae sunt, ex illo tempore initium capere sancimus, ex quo debitor usuras minime persolvit. <a 528 d. iii id. dec. constantinopoli dn. iustiniano a. ii cons.>
CJ.7.39.9pr.: Imperator Justinianus
Saepe quidam suos obnoxios in iudicium vocantes et iudiciariis certaminibus ventilatis non ad certum finem lites producebant, sed taciturnitate in medio tempore adhibita, propter potentiam forte fugientium vel suam imbecillitatem vel alios quoscumque casus ( cum sortis humanae multa sunt, quae nec dici nec enumerari possint), deinde iure suo lapsi esse videbantur eo, quod post cognitionem novissimam triginta annorum spatium effluxerit, et huiusmodi exceptione opposita suas fortunas ad alios translatas videntes merito quidem, sine remedio autem lugebant. * iust. a. demostheni pp. * <a 529 >
CJ.7.39.9.1: Imperator Justinianus
Quod nos corrigentes eandem exceptionem, quae ex triginta annis oritur, in huiusmodi casu opponi minime patimur, sed licet personalis actio ab initio fuerit instituta, tamen eam in quadragesimum annum extendimus, cum non sit similis, qui penitus ab initio tacuit, ei, qui et postulationem deposuit et in iudicium venit et subiit certamina, litem autem implere per quosdam casus praepeditus est. <a 529 >
CJ.7.39.9.2: Imperator Justinianus
Sed licet ipse actor defecerit, suae posteritati huiusmodi causae cursum eum relinquere posse definimus, ut eius heredibus vel successoribus liceat eam adimplere, nullo modo triginta annorum exceptione sublatam. <a 529 >
CJ.7.39.9.3: Imperator Justinianus
Quod tempus, id est quadraginta annorum spatium, ex eo numerari decernimus, ex quo novissima processit cognitio, post quam utraque pars cessavit. <a 529 >

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
